Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 201 Similes ac etiam Iiis graviores difficultates, errores et impedimenta inciderunt in administrationem proventuum tricesimalium, qui Semper in regno hoc pro praecipuis habiti sunt. Quam ob causam Regia Maiestas ex eiusmodi tricesimalibus proventibus pariim, aut nihil fere utilitatis percipit. Multi enim ex praedictis Statibus tam ecclesiastici quam seculares, passim in ipsorum bonis et possessionibus negotiatores, boves et alia pecora, vel pro minima et vilissima remuneratione pellere et alias merces ducere permiserunt. Atque ut idipsum tanto commodius et tutius facere possent, nec ad ordinaria tricesimarum loca pervenirent, ipsis omne a diumentum praestare non dubitarunt, adeo quidein, ut etiam si Maiestatis suae tricesimatores huiusmodi negotiatores ac boum actores insequerentur, ac saepius etiam deprehenderentj tarnen ab bis, in quorum bonis depraehensi essent, non solum nihil auxilii consequi possent, sed etiam vi et manu armata inde pellerentur. Nec defuere etiam, qui suae Maiestatis tricesimatoribus palam minarentur, si in ipsorum bonis depraehenderentur, futurum ut ab eis occiderentur. Quae quidem non modo maximum suae Maiestati detrimentum attulerunt, sed etiam efffrenatam et Maiestati suae nullo pacto ferendam inobedientiam ostenderunt. Ad liaec damna hoc quoque accedit, quod Praelati, Barones et Nobiles, qui praetextu libertatum et immunitatum suarum a solutione tricesimae de omnibus rebus, quas ad rem familiarem et usum suum domesticum ducunt, immunes et exempti haberi volunt, eoque sub praetextu, non solum ea, quibus ad privatum et domesticum suum usum indigent, sed etiam ad quaestum faciendum comparata, ac plerunque etiam aliena ducunt, et suo nomine duci permittunt. Ut autem dicti proventus tricesimales, qui in Regiae Maiestatis et sacrae huius regni coronae utilitatem et coinmodum instituti sunt, iisdem quibus deputati sunt usibus cedant, et bono ac constanti ordine percipi possint, nec in posterum, uti hactenus, non sine maxim a inobedientiae signiticatione factum, est impune intercipiantur, ac rebellibus et fraudulentis praedae sint : sacra liegia Maiestas a Statibus et Ordinibus regni postulat, estque seria suae Maiestatis volun-