Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

198 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS tur, adiinere, sed saltem ordinein dare bis. qui earum silvarum usum ad culturam fodinaruín conducent, ut ad diuturniorem usum eiusdeui culturae suftieere possint. Nihilominus tarnen dominus fundi yuiuscunque silvas ipsas Iiis, qui eis ad usum fodinarum opus babebuut, pro solutione competenti et aeque locare, et utendas eoncedere teneatur. Ad eum autem magis­trum montium, si qua in montanis incident negotia graviora, quae per iudices montium, aut magistrum silvarum discuti et determinari 11011 poterint, referri debebunt, qui si super eis­dem debitam discussionem, aut determinationem per se facere non poterit, ad Regiam Maiestatem, ad eins cameram recur­sum liabebit. Idem quoque magister montium curani liabebit exigen­darum et administrandarum urburarum Regiae Maiestatis, ex quarum proventu et ipsi et alii Judices montium et magi­ster silvarum debitis solutionibus intertenebuntur, secundum ordinein, qui ei dabitur ; ita tamen, ut quod supererit, ad came­ram Regiae Maiestatis cum bona ratione administrare tenea­tur. Itaque vult et postulat Maiestas Regia, ut liaec eo, quo praemissum est, modo et online observanda consituantur. Quantum vero ad alia gravamina et oppressiones mon­tanistarum attinet, cum iideni ubivis gentium pro locorum conditione singularibus quibusdam praerogativis et immunita­tibus gaudeant, ut tanto magis ad culturam fodinarum inci­tentur ; requirit Maiestas Regia ab ipsis Mtatibus, ut monta­nistis sibi subiectis, consuetas libertates observent, nec eos per violentam impositionem vinorum, frugum, aut aliorum quo­rumcunque victualium, aut rerum iniquissimam, pro Iiis solu­tionem exigendo, gravent, aut gravari sinant. Sed omnia neces­saria undecunque possunt i'acilius emere, et ad usum suum adducere permittant, propter utilitatem communem, quae ex cultura montanorum amplissime percipi et in omnes regni par­tes redundare sólet. De monetis vero, quia Regia Maiestas intelligit nonduin deesse quosdam inter suae Maiestatis subditos, qui neque metu poenarum, quas leges et decreta publica falsariis mone­tarum deceniunt, neque edictis suae Maiestatis gravissimis ab hoc crimine deteir-entur; praeterea nonnullos esse, qui non

Next

/
Thumbnails
Contents