Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

166 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS Maiestas Caesarea de eo reddita certior, secundura rerum et temporis tunc statum sic respondebit, sicque se componere studebit, ut palam faciat, sibi studium el voluntatem Reipub­licae cliristianae juuandae nunquam defuisse. Laudat autem summopere Caesarea Maiestas heroicum illum animum, quo status et ordines Regni se paratos osten­dunt, fortunas, capita et vitám in suae Caesareae Majestatis auxilium conferre, primi in aciem progredi, primos hostiuní impetus excipere, sanguinem cum anima pro fide Christiana effundere velle ; nec minus probat ipsorum statuum pruden­tiam, qua iudicant operae pretium de conferendis in commune consiliis principum cogitare, ita ut in omnem euentum parati sint. Huic sane rei curandae Maiestas Caesarea in his Comitiis sedulam operám dedithactenus, atque deinceps quoque pro virili datura est, ne a quoquam Christianae Reipublicae ordines de improuiso etimparati inuadantur. Sed arces et locafinitimanouo atque externo milite munire, atque hac ratione non tantum gra­uare incolas et- subditos, verum etiam hostibus nouarum rerum suspicionem iniicere, et ad foedera rumpenda illos irritare, non videtur Maiestati Caesareae consultum esse; praesertim quum loca finitima longe minore sumptu et subditorum incommodo atque molestia, interno ac inquilino milite custodiri queant, un de nec liostis occasionem arripere possit, vei cogitandi Cae­sareae, vei Romanorum Regiae Maiestati animum esse fal­lendi fidem datam, vei foedera rumpendi. Quin potius dandam esse operám, ut quae promittuntur, cuiuis bona fide obser­uentur. Et utcuinque tandem res cadat, Majestas Caesarea huc semper intenta erit, huc omnes rationes suas componere stu­debit, ut in omnem euentum parata sit ea consilia inire, quae inprimis ex usu reipublicae Christianae, et inclyti huius Regni Hungáriáé, cuius seruandi et in pristinam dignitatem erigendi eximiam semper curain gessit, ac gerit Maiestas ipsius, fore existimabit; neutiquam sane comissura, ut quisquam officium studiumque Maiestatis suae de republica merito desiderasse videatur. Quae omnia Legatis statuum et ordinum Regni Hungá­riáé significanda duxit Caesarea Maiestas, ut informati de

Next

/
Thumbnails
Contents