Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

162 A NAH YS KOMB ATT ORSZÁGGYŰLÉS Status uero et ordines Regni Hungarie, qui hactenus Turcarum Tyrannidi utcunque restiterunt, quique supersti­tes adhuc sunt, viritim fortunas, capita, et vitam suam in auxilium sacratissime Caesaree Maiestatis vestrae conferent, primi in aciem progredientur, primos quoque hostiles impetus excipient, et sanguinem, si ita Deo visum fuerit, cum anima in conspectu sacratissimarum Maiestatum vestrarum , pro fide Christiana efflabunt. Non est autem cur sacratissima Caesarea Maie­stas vestra religione induciarum, a suscipienda generali ex­peditione animum auertat ; dabit in dies Turca mille oc­casiones rumpendi foederis et induciarum ; ut enim as­suetus est rapinis et spoliis viuere, ita fidem et foedera obser­uare non solet. Si vero sacratissima caesarea Maiestas vestra, hoc tem­pore, ob alias curas et negotia, tum priuata sua. tum uero pub­lica, generalem contra Turcam expeditionem comparare ne­quaquam posset, sed eam in aliud tempus differret ; orant eandem status et ordines Regni Hungarie, dignetur, collato cum prefata sacra Regia Maiestate, domino ipsorum clemen­tissimo, caeterisque principibus sacri Romani Imperii consilio, ea presidia in Regnum ipsum Hungarie et Sclauonie, et etiam prouintiarum hereditariarum atque aliarum Maiestatis Regie, Hungarie vicinarum mittere, quibus perinde ac belli tempore cum Semper in acie standum sit, arces et loca finitima ita muniantur, ut parati hostiles irruptiones excipere et propul­sare, ac interini dum generalis ipsa expeditio comparari pote­rit, reliquie ipsius Regni et parcium ei subiectarum, in tran­quillitate conseruari possint ; nam vires et facultates Hunga­rorum adeo iam continuis Turcarum direptionibus, et multis aliis oneribus atque expensis ad conseruationem gentium ex­positis, attrite sunt et diminute, ut sine externo presidio nequaquam vel in modica parte sufficere posse, ad tam latis­sima confiniorum loca, videantur. Ad quae foeliciter expedi­enda dominus Deus adiuuet et seruet sacratissimam Maiesta­tem vestram foelicem et incolumem, in cuius gratiam et ele­mentiam status et ordines dicti Regni Hungarie sese suppli-

Next

/
Thumbnails
Contents