Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
154T. DEOZEMßEFTBKN, morc sanctorum patrum, in lymbo redemptionis suae tempus expeetando, omnem spem liberationis suae, post deum altissiinum, collocarunt. Postquam autem status et ordines Regni Hungáriáé, cum per oratores suos ad sacratissimam [Maiestatem vestram, liberationis suae causa iam, antea missos, tum literas sacrae caesareae Maiestatis vestrae ad eos superioribus annis datas, in spem certam et indubiam adducti sunt, fore, ut simul atque sacratissima Maiestas vestra rebellionem domesticorum hostium, in obedientiam redigeret, mox omne Studium , omnesque vires suas, una cum fratre suo charissimo sacra Regia Maiestate. domino nostro clementissimo, in ipsorum salutem, liberationem et defensionem conuerteret, supplices magnis quibus possunt precibus sacratissimam Maiestatem vestram medio nostri, quos hanc ob causam ad ipsam miserunt, per misericordiam dei precantur et obtestantur, ut quando deus ipse subactis virtute ac foelicitate sacratissimae Maiestatis vestrae internis hostibus, magnam occasionem liberandi Regnum Hungáriáé dederit, ne sinat diuinitus oblatam viam bene merendi de Republica Christiana sibi elal)i, ne ea preterita et neglecta difficilius postea sit. cum hoste ipso sanguinem christianum sitiente, et nihil non periculi miseris, et iam dudum in summám desperationem inductis populis Christianis molienti, rem agere. Kam quod ad initas cum Thurca inducias attinet, tametsi credamus sacram Maiestatem Regiam, dominum nostrum clementissimum, pro paranda ad tempus aliquod Hungáriáé, et aliarum suae Maiestatis Regiae prouinciarum pace atque tranquillitate, illas cum Turca pepigisse, ut reparatis sacratissimae vestrae caesareaeet suae Maiestatis viribus, hostis ipse totiusChristianae Reipublicae communis,validius et fortius postea aggredi, et a ceruicibus Christian! populi repelli possit, has tamen ipsas inducias, ut alias semper ita eciam modo (ut se nunc res habent) in detrimentum et occupationem potius terrae Hungaricae, quam tranquillitatem, aut commodum cedere, Hungari existimant; Turcarum namque ea est gens, quae foedera et fidem pacto 11011 seruet, et soleat simulata pace Regna et prouincias occupare. Experti sunt status et