Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

154 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS nostrorum veniemus, ac de nostra ibi commoratione, et de rebus nostris Ungaricis coram istliic curandis, talem viam et modum cum eisdem inveniemus, de quibus bene contenti esse poterunt. De subsidio ad conscribendos milites, nec non lucro Ca­merae nostrae viginti denariorum, et aliorum quoque viginti denariorum, per fideles Status atque Ordines ad expediandas certas necessitates ad Cameram nostram administrandorum oblato, pro praesentis temporis ratione, sumus contenti; ita quod florenus unus et denarii sexaginta, ad gentium conserva­tionem, secundum ordinationem fidelium nostrorum in duobus suis terminis exigantur, et ad manus Tbesaurariorum assignen­tur; ipsi vero quadraginta denarii, partim pro lucro Camerae nostrae, partim vero ad expediendas certas necessitates dec­reti ad Cameram nostram Ungaricam, demptis illis expensis quas Oratoribus ad hanc Imperialem Diaetam nunc missis, per certos dominos et Nobiles datas esse intelligimus, sine ullo defectu administrentur. Ubi vero Status et Ordines ipsi supplicant nobis, ut cum subsidium illud Ungariae unius ftoreni, et sexaginta dentriorum nobis oblatum, ad conscribendum et alendum eum numerurn gentium, quem nobis in regesto significarunt, 11011 sutí'iceret, dignaremur tum apud sacratissimam Caesaream Maiestatem, tum apud principes Imperii, partes nostras interpoliere pro maiori subsidio, ad regni nostri Ungariae pacem ct trauquil­tatem, fideliuinque subditorum nostrorum salutem ordiriando et praestando: id quamvis etiam nostra sponte, priusquam iidem fideles nostri per ipsos articulos et Oratores quoque suos hoc a nobis peterent, cordi nobis fuerit, et curaverimus diligentur, eorundem tamen fidelium Ordinum et Statuum regni nostri Ungariae addita supplicatione, magis nunc inci­tati, curabimus et faciemus perlibenter; nihilque earum rerum, quae per 110s praestari poterunt, negligemus, speramusque nos ea subsidia externa curaturos, quae pro securitate atque conservatione regni, ac fidelium subditorum nostrorum quiete salute ac permansione satisfacere posse videantur. Verum quum ad id apud sacratissimam Caesaream Ma­iestatem, Dominum et íratrem nostrum charissimum, ac alios

Next

/
Thumbnails
Contents