Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

152 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS etc., ac Thomam de .N adasd, Comitem perpetuum terrae Fogaras, Judicem curiae nostrae etc., nostro nomine ipsis, in frequenti eorum conventu significato, hanc quoque eorundem fidelium nostrorum erga nos liumilem gratitudinem, et animi sui fidelis significationem clementer accepimus, et gratia nostra Regia eisdem respondemus. Quantum ad inducias quinquennales cum Turca initas attinet, intellexerunt fideles Status et Ordines ex fidelibus nostris Reverendissimo in Christo patre domino Strigoniensi, Locumtenente nostro, ac Spectabiii et Magnifico Comite Nicolao a Salmis, Capitaneo nostro generali, causas et ratio­nes initarum cum Turca induciarum eas et tales esse, quae pro hoc tempore non careant vero fundamento, et quae non in detrimentum et incommodum praedicti regni nostri Unga­riae, atque ipsorum fidelium nostrorum vergant, sed potius pro tuenda quiete eorum ac vitanda regni istius nostri vasta­tione, ad praefinitum usque tempus plurimum conducant. Nani ea ratione et conditione inducias ipsas cum Turcis pepigimus, quod intra hoc quinquennalium induciarum tempus ea omnia, quae apud christianos in regno nostro Ungariae et partibus ei subiectis fuerunt et sunt, apud nos et christianos maneant, et coloni in confinibus et alibi existentes, qui nobis et fideli­bus subditis nostris tributum penderunt, non obstante eo, quod Turcis quoque solutionem fecerunt et servitia exhibue­.runt, deinceps quoque pendant, et Iii, qui Turcis similiter solutionem deberent, eisdem et solutionem ipsam persolvant, nec una pars aliam in hoc, durantibus ipsis induciis, prohi­beat, aut impediat. Existimamus autem Tnrcas ipsos lias inducias inviolabiliter, quemadmodum nos et literis, et nun­ciis certificarunt, esse observaturos, sicuti etiam nos per omnes fideles subditos nostros observari volumus et praecipi­mus; nec Turcas salvis induciis colonos ipsos prohibituros esse arbitramur, quin dicam et census suos nobis et dominis eorum terrestribus Semper persolvant, et victualia quoque ad arces nostras finitímas et Dominorum suorum terrestrium more veteri praestent. ' Si tarnen Turci ipsi aliquid contra induciarum pacta fortassis attentarent, vel latius quam conveniret, acl ditionem

Next

/
Thumbnails
Contents