Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
.148 A NAGYSZOMBATI ORSzi.fiGYŰLÉS si vero verberibus, vulneribus, aut captivatione afficeret, in poenam maioris potentiae, quod si mortem inferret, in poenam notae infidelitatis, protinus iiicurrat. Quod si absente domino suo, vel absque eius scitu, officialis vel colonus aliquid huiusmodi adversus praemissos exequutores patraret, dominus illieo teneatur talem malefactorem, officialem scilicet, aut subditum suum, iuri sistere ad sedem Comitatus, sub poena solutionis muletae sive liomagii illius, ut sic ille ex merito puniatur. Si forte officialis, vel colonus huiusmodi malefactor iam fugisset, ita ut per dominum suum in iudicium sisti non posset, dominus suus cum duobus Nobilibus teneatur in sede Comitatus deponere iuramentum, quod absque scitu suo facinus per suos commissum fuerit, et illi clam ab ipso aufugeriut. Si capti vel ad iudicium producti malefactores culpam facinoris commissi in dominum reiicerent, teneatur similiter dominus suus cum duobus Nobilibus sese ab ea culpa expurgare, iuramento deposito. Si vero malefactor facinus sine scitu et commissione domini sui perpetrasse affirmaverit, id ad innocentiam domini sui sufficiat, et malefactor poenam sui facinoris subeat, qui si aufugeret, ubique libere capiatur. Articulus XXXTtT. Vicecomites et Judices Nobilium, cum Nobile adiuncto, in bis exequutionibus salarium eorum, ut antiquitus mos fűit, habeant. In licentiatione scilicet coloni, singuli denarios duodecim, per colonum discedentem; in occupatione vero etstatutione possessionis illius, qui constitutiones praemissas non observaret, florenos duodecim per eiun, cuius nomine fit exequutio, persolvendos. Articulus XXXIV. Recordari potest praeterea Maiestas sua, quomodo in Posoniensi proximo conventu, regnicolis iam maiori in parte discedentibus, proposuerat necessarium esse pro munitione castrorum finitimorum, ut exactio vectigalis unius