Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. DECZEMBK HBEN. 143 Articulus XXTT. Est autem constitutum in lioc conventu, ut bona aliena, et proventus et decimae violenter occupata, dimittantur iis, ad quos spectant, iuxta tenorem articulorum superiorum Conventuum; quorum quidem Conventuum omnium constitutiones omnes et singulas, prout in articulis illorum expressae sunt, iidem Ordines et Status ratas, firmasque esse decreverunt. Articulus XXTTT. Si quis contra alterum indebitam actionem seu litem intentare et in iudicio prosequi non dubitarit, is nisi in prima instantia ab actione discesserit, et causae renunciaverit, secuto postmodum processu, factaque attestatione, vei aüqua literali de more iudicii comprobatione, amplius se ab incaepta lite pro libito retrahere, et quod vulgo dicitur, causam ipsam condescendi facere non possit, sed in onere actiouis indebitae convincatur. Hactenus enim post multas impensas adversario partes ante latam sententiam pro libito quisque actioni causaeque, quam ipse moverat, potuit renunciare, et eam causam cum onere sex marcarum condescendi facere. Articulus XXIV. Supplicant praeterea Ordines et Status regni Maiestati Regiae, domino eorum clementissimo, ut monetam ungaricam. iuxta priorem ligám paulo ante immutatam, Cremniciae in camera cudi iubeat. Magnum etenim damnum caepit fidelibus suis redundari post diminutionem ligae ipsius monetae; adeo, u t vix etiam cum additione possit moneta ungarica exponi, quae priusquam immutaretur, etiam ipsa augmentuin et lucrum ferebat, in permutatione vei rerum, vei pecuniae germanicae. Jubeat etiam Maiestas sua sine respectu cuiuscunque acriter, iuxta regni decretum, falsae, adulterinaeque monetae cusores, quicunque illi esse comperiantur, puniri.