Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

118 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1547. Szeptember 28. Ferdinánd király meghívólevele a nagyszombati országgyűlésre. Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hun­garie, Bohemie etc. Rex, semper Augustus, Infans Hispania­rum etc. Prudentes et Circumspecti Pideles nobis dilecti. Non ignoratis arces et fortalitia istius Regni nostri Hungarie, in confinibus Turcarum existentia, variis rebus ad sui provisio­nem et defensionem necessariis propter liostem vicinum et potentem indigere. Qui quidem hostis, etiamsi pacem et indu­cias ad tempus se servaturum esse dicat, nos quoque tamen semper paratos esse oportet, quo minus imparati, et castra quoque ipsa íinitima improvisa videantur. Quum autem id publicam fidelium nostrorum Statuum et Ordinum eiusdem Regni nostri Hungarie deliberationem requirat, nec possit privatis consiliis et tractatibus bene transigi; visum est, ut quo maturius fieri poterit, eins rei curam liabeamus. Constitui­mus igitur ad festum Beate Catharine Virginis proxitne venturum in Civitate nostra Tyrnaviensi Dietam vobis et aliis fidelibus Statibus et Ordinibus prefati Regni nostri Hungarie edicendam, ac Commissarios et Oratores nostros ad eundem diem cum instructione nostra illuc mittendos. Fidelitati itaque vestre committimus et mandamus, quatenus ad prescriptum festum Beate Catharine Virginis certos de medio vestri, cum plena facultate agendi, tractandi, concludendique ; mittere de­beatis, qui nostra voluntate illic intellecta, castrorumque fini-

Next

/
Thumbnails
Contents