Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS fodinarum ipsarum conditionem et statum, ac vniuscuiusque labores et opera, subsidium aliquod Keitum impendatur, ne quid montanis ipsis decedat, et ne iuste possint hac de re fieri querele. Ad articulum Quadragesimum octauum, vbi ab ordinibus et Statibus actum est, vt decime Episcópatus Agriensis de ma­nibus Seculariimi personarum, per Maiestatem Regiam eripian­tur, et ad conseruationem Castri Agriensis conuertantur, re­spondet sua Maiestas: non postremam sibi hactenus quoque fuisse curam, Decimas ipsas de manibus secularium persona­rum exeipiendi, et Ecclesiae ipsi Agriensi restituendi, tum ad eiusdem Arcis defensionem, tum ad Ecclesiam istic reparan­dam, eiusque ministeria ad honorem Dei Optimi Maximi con­tinuanda. In causa tamen huius rei hactenus dilate hoc fuisse, quod Arcem ipsam et Ecclesiam, cui Regia Maiestas Sacra Prelatum et Episcopum iampridem alioqui prefecisset, Petrus Pereny, praeter honestum et aequum ui tenuisset, nec hacte­nus Castrum ipsum, sepius a Maiestate sua admonitus, redden­dum curasset. Quare cum primum arcem ipsam e manibus Petri Pereny exceperit, quod breui futurum credit, Maiestas sua Sa­cra prouidebit mox, tum de idoneo et sufficienti eius Ecclesiae Episcopo, tum etiam, ut decime ad eandem Ecclesiam l) admi­nistrentur et applicentur, Arxque ipsa praesidio sufficienti et rebus alijs necessarijs ita prouideatur, ne quid, auxilio Dei, timendum illi sit periculi. Ad articulum Quinquagesimum primum Sacra Regia Ma­iestas respondet: quod ipsa Arce Agriensi ad manus suas Re­gias prius restituta, dum Dei munere liinc redierit, supplica­tionis fidelium suorum pro Petro Pereny facte 11011 erit imme­mor, sed eius rationem condignam et aequam est habitura. Ad penultimum Articulum, quo Status et ordines Arcem Lykawa Ludouico Pekry reddi precantur, respondet sua Ma­iestas : supplicationis huius quoque se memorem similiter futuram, cum, fauore numinis, confectis hic rebus et negoeiis uenture expeditionis, reuertetur. ') Az 1584-iki kiadásban „Ecclesiam" helyett tévesen áll ,arcem."

Next

/
Thumbnails
Contents