Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

154É>. FEBRUÁRBAN. 677 nis personae, sed de medio Huugarorum praeficiatur Thesau­rarius idoneus et fidelis etc. Videtur suae Sacrae Maiestati communis aequitatis, uti decet, ratiouem esse liabendam, et ue miuimo quidem subditorum suae Maiestatis in bonis et reddi­tibus suis iniuriam aut uim aliquam inferendam esse, nedűm Serenissimae Principi Dominae Mariae Reginae, Sorori Caesa­reae et suae Maiestatis charissime, potissimum ex eo, quod Serenitas sua ex redditibus Camere Cremniciensis, ratione vr­burarum ex lucro redemptionis Argenti pro dote sua debet percipere certos prouentus, qui eidem pro ipsa dote sua a Se­renissimo primum quondam Domino Wladislao Rege, ac deinde eius lierede et successore quondam Ludovico Rege bo­nae memoriae, ipsius Dominae Mariae Reginae Domino et Ma­rito, qui in defensione Regni Hungáriáé et Christianitatis, ac pro salute publica mortem oppetere non recusauit, fuerint in­scripti, postremo etiam per suam Maiestatem confirmati. Quod sine iniuria aequitatis publice uiolare, aut contra jura Sere­nissimae Reginae Mariae eripere, nec honestum est, nec iu­sticiae Regie Maiestatis, quae omnes, a minimo ad maximum, in suis iuribus conseruare tenetur, omnium juditio satis con­uenire uidetur. Memineriut etiam Domini Praelati, Barones, Nobiles, Statusque et ordines: suam Maiestatem pro salute ipsorum, conseruandaque quiete, et tuenda publica tranquilli­tate ex bonis suis haereditarijs et prouentibus aliorum Regno­rum, prouinciarumque ac exterorum fidelium quoque suorum, id quod sua Maiestas et modo facit, ab initio Regiminis sui Hungarici innumerabilem Thesaurum et opes expendisse, cum maximo suo damno et incommodo. Cum enim Regni sui Hungáriáé prouentus hoc toto disturbiorum tempore paucos admodum et pene nullos esse uideret, ad tantani bellorum et tumultuum molem sustinendam, non parcens suis proprijs hereditatibus et bonis, non externorum Regnorum, prouintia­rumque suarum redditibus, opibus et facultatibus, ea omnia in salutem, defensionemque Regni sui Hungáriáé, ac fidelium subditorum a Tyrann ide hostium liberationem, liberalissime ') Az 1584-iki nagyszombati kiadásban tévesen áll e helyett .Principe."

Next

/
Thumbnails
Contents