Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS Articulus XLIX. Quod liberae Ciuitates Regiae , simul et Montanae, in eorum libertatibus, tam in teloniis, quam alijs conseruentur. Articulus L. Conclusum est etiam, cum pretium omnium rerum in Regno , quod in compendium redactum est, auctum sit, et fodinae profundiores factae, et aqua in eisdem auctior de die in diem reddatur, omnesque expensae et labores in Montanis triplicati sint, vt singülae Marcae argenti ex Camera Regia sex florenis soluantur, minus orthone ; Maiestas quoque Regia committat Camerarijs Cremniciensibus et Commissarijs Reginae Mariae, ut huic conclusioni defacto satisfaciant. Nam nisi hoc fieret, ruinae Montanarum, atque huius Regni Thesauri Regnicolae occurrere cogerentur, et cultores Montanarum obligationi illi, qua Cameráe Cremnieiensi sunt obligati, amplius obstrictos esse nollent. Nemo enim ad impossibilia cogi debet, et propter priuatum commodum Respublica et totum Regnum perdendum non est. Articulus LI. Quod cusores falsarum monetarum, quae in plerisque locis cudi dicuntur, vbicunque reperiri poserunt, in personis et bonis, iuxta contenta Decreti, puniantur. Articulus LII. Comites Comitatuum, qui nondum iuramenta deposuerunt, iurent nunc, alioquin priuentur officiis. Articulus LIII. Prouentus et decimae Episcopatus Agriensis de manibus Dominorum per suam Maiestatem eliberentur, et ad conseruationem arcis Agriensis conferantur.