Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 tum suorum teneaiit iuxta constitutionem Nouizoliensem prio­réin, vltra eos, qui ratione decimarum et colonorum suorum tenent. Articulus XXIII. Ex plebanis villanis et rectoribus altarium, decein perso­nae teneant vnum equitem, ita vt inter sese facta collatione is, qui et rebus et prouentu potior fuerit, ad intertentionem equitis plus soluat. Articulus XXIY. Ciuitates liberae et montanae in generali expeditione subeant onus, prout Maiestati Regiae, iuxta illarum possibili­tatem, videbitur. De colonis tamen, de quibus in medium Comi­tatus soluere hactenus consueuerunt, equites suos, sicuti et Nobiles, teneant. Articulus XXV. Plebani liberarum et montanarum Ciuitatum ac Bereg­szaz, Szölös, Saros-Patak et aliorum potiorum locorum, vel patroni earundem, qui plebanias eiusmodi possident, teneant iuxta prouentus eorum, ex singulis centum florenis equites duos, sub amissione beneficiorum et rerum suarum. Articulus XXVI. Quod tempore lustrationis tam domini, quam Nobiles specificent numeriun gentium suarum, ratioue bonorum suo­rum in quibuscunque Comitatibus habitorum distinctim, et fiat regestum omnium gentium, cuius regesti copia detur per Ma­gistros lustrationum. sub sigillis eorum, ad manus Vicecomi­tum singulorum Comitatuum, vel Capitaneorum Regni, vt et ipsi cognoscant, si domini et Nobiles gentes suas de uno quo­que Comitatu integre habent, ne defectus et fraus committatur. Si domini voluerint, et ipsi copiam huiusmodi regesti lustra­tionis habere possunt, ne postea, si bona alicuius per Maiesta­tem Regiam ob gentium suarum defectum personae benenieri­tae conferrentur, possit oriri difficultas, et se quisque asserat constitutioni publjcae satisf'ecisse.

Next

/
Thumbnails
Contents