Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 A NAGYSZOMBATI OrSZÁGGYŰLÉS Proceres, Nobiles et alii possessionati teneantur personaliter penes personam sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis in generali expeditione interesse, sub nota infidelitatis. Et quod de singulis decem colonis suis, iuxta connumerationem portarum, quae proxime futura est, in qua nullus penitus libertinus vel alius quispiam, praeter inquilinos, exemptus habe­bitur, vnum equitem armis bene instructum penes suas perso­nas in eadem generali expeditione secum habere debebunt. Articulus VI. Si quis Nobilium decem integras sessioues Jobagionales populosas non habuerit, is cum altero Nobile conferat et com­ponat, vt semper is numerus compleatur, et eques unus in expeditione sine defectu statuatur. Articulus VII. Quod si quis in expeditione penes personam Caesaream vel Regiae Maiestatis 11011 constitueretur, vel equites ratione decem sessionum Jobagionalium integre non seruaret, talis bona, quoad eius portionéin cedentia, conferat Maiestas Regia illis, qui in expeditione strenue et fideliter inseruierint. Articulus VIII. Si quis in exercitu vel expeditione generali, tempore lustra­tionis, equitem alienum statuerit, tam is, qui alienum equitem statuet, quam etiam is, qui illum alteri conferet, habito proba­bili documento, capite plectatur. Articulus IX. Si in exercitu seruus cuiuspiam tacite discesserit, et inibi repertus fuerit, domino suo per Capitaneum restituatur, apud quemcunque invenietur. Si vero in exercitu non reperietur, dominus serui talis loco eius, petito ad id competenti termino a Capitaneis, alium statuat, et tandem vbicunque post solutam expeditionem talis fugitiaus reperietur, poena capitis puniatur.

Next

/
Thumbnails
Contents