Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 insigniora loca et mimimenta Regni per liostes occupata, erep­taque esse, tametsi Majestas Sua Caesarea bellum et magnos conatus in Galliam pararet , nulla tamen ancipitis in rebus gerendis eventus habita ratione , per literas suas , ad Status atque Ordines Regni Hungáriáé fuse satis et benigne per­scriptas, ac per Oratores ipsius apertissime significavit : se in hunc annum liberationi nationis hujus non defuturum, ut sci­licet perpetuae illae et salutares cogitationes et studia Suae Majestatis in ehristianis tuendis clarius etiam orbi terrae in­notescerent ; indeque procul dubio factum oinnes agnoscunt, ut Deus 0. M. conatibus Suae Majestatis Caesareae in eo bello Gallico felices et prosperos successus daret, flecteretque men­tem Suae Caesareae Majestatis ad pacem cum christiano Rege Gallorum conciliandam , quo videlicet sanctissimis illis de tuenda christiana Republica conceptis consiliis et conatibus, commodius ac liberius ab illo non solum amplius non pertur­bata et distracta, verum etiam non vnlgaribus praesidiis ad hanc expeditionem adiuta satisfaceret ; ea pace, aliorumque reconciliationibus audita, in magnam profecto spem sunt om­nium animi erecti. Nec aliter iudicant Status et Ordines Hun­gáriáé, quam ut jam audiri, ea quoque fuissent online, debite­que per Principes et Status Imperii praestita, quae magno om­nium ordinum consensu superioribus Comitiis Spirensibus decreta fuerant et conclusa, nisi properautem cursum cogita­tionum Suae Majestatis Caesareae adversa corporis valetudo fuisset remorata. Missus tamen ad hunc Conventum Genero­sus ac Magnificus Dominus Gerardus, Majestatis Suae Consi­liarius et Orator hanc omnium de Majestate Suae Caesarea spem mirifice confirmavit ; qui tametsi Majestatem Suam significaret adversa valetudine, atque adeo periculosa, fuisse praepeditam, quo minus ad promovendam Hungáriáé defensio­nem ita mature, ut vellet, ad Imperii Principes et Status per­veniret, idem tamen subjunxit, Dei benignitate jam depulsa aegritudine, pristinam esse sanitatem restitutam, Majestatem­que Suam ad Conventum Imperii Wormaciam properare, neque quidquam intermittere studii et diligentiae in Iiis, quae salu­tem et conservationem hujus Regni respiciunt. Quare, cum de sanctissimis Majestatis conatibus Status

Next

/
Thumbnails
Contents