Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS stationes equorum publieorum et omnibus locis propter repentinam mutationem confuse, huius tarditatis causam dederant. Cesar enim nono die Januarij plane depulsa vi morbi, etsi membrorum robur nondum recuperasset, literis suis datisdecimo Gandauo, iterum alteris decimo octano Bruxellis, me acl vestrum conuentum quam citissime conferre jussit. Earum literarum summa est: nunc dei benignitate leuatum morbi grauedine, paucis postea diebus in Germaniam jter habere, atque de ijs rebus stúdiósé atque sollicite acturum cum Imperij ordinibus, que ad summám belli Turcici pertinearit; mandare mihi, vt causis propositis, que jtineri suo moram iniecerint, mandata mea exponerem,se nihil omissurum, quo studium et cupiditatem suam Reipublice Christiane, presertim in hac parte juuande, vobis probet. Cum lie Cesaris litere perlate essent pridie calendas Februarias, qua potui celeritate accessi ad hunc preclarissimum conuentum. De mandatis meis, quod hoc tempus et rerum vestrarum conditio postulat, quampotero paucissimis agam. Grauissimam fuisse Cesari conditionem Regni vestri, quod cum et domesticis opibus et militum virtute orbis Christiani, Imperij Germanici, sue auite et paterne damus Áustrie, propugnaculum íirniissimum antiquitus fuisset, nunc afflictum extremo jn discrimine versaretur ; agitare sese animo, atque ob oculos pene proponere, jn quam calamitatem res Germanice, atque adeo ipse orbis Christianus venirent, si quid grauius huic Regno accideret. Audiuisse se hostium crudelitatem maxima cum perturbatione, a qua neque etas neque sexus, non diuina non humana essent libera; hec quum per se grauissima fuerint, tum eo sibi plus attulisse doloris, quod opem suam non eo conuertere hactenus potuerit, quo et sua singularis cupiditas Reipublice Christiane gerende, vestre istius virtutis studium, fraterna jn Regem Romanorum pietas, Cesaris officium, auimum eius concitauerant; se in magnis contentionibus versatum, quas nullo suo merito suscipere coactus fuisset, quum rebus vestris laborantibus extremum remedium adferre non posset, quum alias a Thurcis et Sarracenis, alias a Christianis hostibus in sua Regna arma inferrentur, quo potuerit studio causam huius Regni juuisse, non intermisisse vllam diligentiam, quin vna cum serenissimo fratre suo