Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 Preterea nos constituisse propediem ad comitia indicta in ciuitatem nostram Imperialem Wormatiam nos conferre, atque ibi iam nunc commissarios nostros haberemus, quj de his rebus vna cum delectis ordinum Imperij interim tractare incipiant, que ad summám contributionis bellj neruum attinent, nosque vero iter nostrum acceleraturos et ad diem natalis dominj, eo­dem domino dante, illic omnino futuros, et vna cum Serenis­simo fratre nostro Romanorum Rege etc. ac ordinibus Impe­rij daturos insuper operám, tum- apud beatitudinem pontificis maximj, tum apud alios principes et potentatus Christiane Rei­publice, vt et illj in bellj societatem adducantur. Preterea serenissimum fratrem nostrum predictum, pro suo in ipsos ordines, tanquam sue serenitatis fideles ac obse­quentes subditos, paterno affectu, neutiquam defuturum, quin pro sua etiam parte, ab ceteris sue Serenitatis Regnorum et dominiorum subditis, quos etiam nos ipsi jamdudum literis no­stris in hoc hortati sumus, valida auxilia et suppetias jmpetret, neque dubium, quin illi (vt hactenus fecerunt) vires suas in lianc expeditionem, ad depellendum commune perieulum, haud grauatim conferent. Que quidem omnia nos ipsis ordinibus regni jccirco 111111­cianda duxisse, vt in certam et indubitatam spem erigerentur, sibique plane persuaderent sese haudquaquam desertum jri in hoc metu, in his periculis, quibus nunc versantur, quin ex dei optimi maximi benignitate, nostris ac Serenissimi fratris nostri, ordinumque Imperij et aliorum principium et potentatuum Christianorum auxilijs freti, de sua libertate et securitate breui adfutura optiniam spem conciperent. Verum quando vicissim non modo Imperij ordines, verum etiam alij, qui in belli huius societatem venturi sunt, haud dubie multum spei atque presidij in ipsorum Hungarorum armis posituri sunt, quod ea natio milite, armis et equis, ad bellum aduersus Turcas gerendum inprimis jdoneis, jnstrueta, et in Turcas ita exercitata sit, vt longo tempore molem Turcarum sola sustinuerit, et sepe magnas atque jnsignes ex eo hoste victorias summa cum lande reportauerit, adeo vt haud jnime­rito Regnum Hungarie Christianitatis propugnaculum et An­temurale ab omnibus appellatum habitumque sit.

Next

/
Thumbnails
Contents