Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.

1544- és 1545-BEN. 607 indueat Status Transilvanienses et caeteros Dominos et Nobi­les in illis partibus habitantes, ut intersint. Et tum tandem queramus aliquod medium oportunum, ut non solum Regia Maiestas Dominus noster Clementissimus, sed eciam ipsa Catholica Caesarea Maiestas et Status omnium Christianorum principium intelligant, Nos ab eius Maiestatibus et Christi fide nec defecisse, nec deficere velle, Sed eciam nunc paratos esse pro fide Christiana omnia extrema pati et perferre. Praeterea intelligimus eciam esse aliquos, qui hos rumores in vulgus spargunt, quod Regia Maiestas Dominus noster Clementissi­mus Germanis tantum inducias et pacem cum Turjis fecisset, non simul et Ungaris. Quicunque ergo illi suut, mentiuntur tanquam latrones et proditores. Nunquam enim sua Maiestas ullas fecit inducias aut aliquam pacem cum Turcis, ex qua Ungarorum Gentem exclusisset. Quare Dominatones Vestrae Egregiae illis ne credant, tanquaui vanissimis mendacibus, quibus nos quicunque tandem illi fuerint, qui hos rumores seminant, coram in oculos obiicere audemus, eos proditores esse non solum Regiae Maiestatis, verum eciam tocius Regni. Quod superest Dominationes Vestras Egregias valere optamus. Ex Regecz 14. die Maii, Anno Domini 1545. Caspar de Sered parcium superiorum Regni "Hungáriáé Capitaneus etc. Kivúl: Egregiis et Nobilibus Dominis Vice-comiti ac Judlium et Universitati Nobilium Comitatus der Scepes etc. Amicis nobis ho­norandis. (Eredetije Szepes megye levéltárában.) i Hl. 1545. Június 7. A debreczeni részleges gyűlés végzései. Articuli Dominorum Baronum et Nobilium in Comitiis Debretzinensibus, ad Dominicam proximam post festum Corpo­ris Christi, anno 1545. 1. Inpriinis constitutum est, ut census Imperátori Turca­rum reddatur.

Next

/
Thumbnails
Contents