Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBERBEN. 583 in quibus publica Nobilitatis instrumenta et litterae servantur, tuta et ob onrni irrupcione libera esse debent. Non parum itaque Maiestati suae regiae displicet, quod Steplianus Seredy monasterium et conventum Ecclesiae de Lelez intempesta nocte superiori tempore adortus fuerit, fidelemque suum Prae­positum eius loci ceperit, victualia multa consumpserit, Eccle­siam ipsam profanaverit, et omnia ex libito suo istic et egerit et inverterit. Quae sua Maiestas nolens silencio praeterire, maiidat Domino Locumtenenti suo, ut sine mora ipsum Ste­phan um Seredy in praesentiam sui citari et accersiri faciat, et rebus praemissis, quae ille patravit, bene intellectis, de eo id statuat et decernat, secundum Articulos Novizolienses et jura regni, quod equitas ipsa postulabit. Dedit litteras Maiestas sua regia ad Serenissimam Regi­nam Mariam, sororem suam amantissimam, pro restitutione arcis Lypclie, a qua bonum credit sibi reddi responsum. Aequum esse videtur Maiestati regiae, ut litterae super his causis, quae vivente quondam Comite Alexio Thurzone, per eum et prothonotarium ipsius juratum, processu juridico regni sui Hungáriáé, fuerunt adiudicatae, litterae emanentur pro iurium ipsorum causantium defensione. Committet igitur sua Maiestas Dominae praefatae Comitis Alexii viduae, ut sigillum illius Judicatus Curiae Regiae ad manus Domini Lo­cumtenentis et Consiliariorum suorum mittere debeat, ut lit­terae, quae, ut praemissum est, in causis adiudicatis emanari debebunt, praesente etiam homine fido eiusdem Dominae, ad id per eam mittendo, sigillari possint. De quo id postea faciant Dominus Locumtenens et Consiliarii suae Maiestatis, quod alias quoque de huiusmodi sigillis demortuorum officialium suae Maiestatis, de more et consuetudine regni, fuit factum. Jam dudum Sacra Maiestas regia mandavit tabulam testamenti ipsius condam Comitis Alexii Thurzonis, ad proxi­mum festum Conversionis Beati Pauli Apostoli, per Dominum Locumtenentern et Consiliarios, aperiri, et ea omnia, quae ibi legata sunt, executioni demandari, iuxta testatoris volun­tatem. Jussum est per Maiestatem Regiam, ut Eustachio Feledy iu­stitia administretur, et si iure mediante comperietur per quon-

Next

/
Thumbnails
Contents