Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

580 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS vivisse, nilque praetermisisse, quod ad bonuin et fidelem Ser­vitorem, Locumtenentemque pertinuerit. Quibus ex causis Maiestas sua, uti Justus et gratus princeps, illius fidelitatis et servitiorum non immemor, Generosam et Magnificam Domi­nam Magdalenam vi du am ac liberos ipsius condam Comitis Alexii Thurzonis, una cum bonis et juribus eorum justis, in protectionem et tutelam suam recipit specialem, et in huius­modi bonis et juribus ipsorum ac legibus, libertatibusque regni sui Hungáriáé, contra illegitimos impetitores defendet. Modum quoque et viam sua Maiestas regia adhibere curabit, ut de cre­ditig ipsius quondam Alexii Thurzonis, quae illi tum ratione salarii sui, tum alio nomine juste debet, ipsa Domina Vidua et liberi eius cum tempore contententur. Curabit etiam Maie­stas sua Regit«, Castris illis et arcibus ipsius Dominae Vidua ei quae sunt versus hostes veluti propugnaculum, propediem ita providere, ut arces eiusdem tute permanebunt, quas etiam po­stea , si necessitas ita postulaverit , absque praesidio non relinquet. De dimittendo Domino Petro Pereny Maiestas sua cle­menter cogitabit, posteaquam mentem et voluntatem illius medio Comitis Nicolai a Salm et Francisci Batthiani, quos ipse ad colloquium ad se per suam Maiestatem mitti optavit, intel­lexerit, habebitque sua Maiestas graciosam rationem suppliea­tionis ipsorum fidelium suorum et omnium regni sui Hungá­riáé Statuum. Mandavit Sua Maiestas per litteras Stephano Lossonczy Comiti Comitatus Neogradiensis, ut Nobilibus et aliis, sive per eum, sive per officiales ipsius, iniuria et damno affectis, iusti­tiam et satisfactionem omnimodam faciat et administret ; quod si id non fecerit, Dominus Locumtenens Maiestatis suae, jussu eiusdem, inter Nobiles damnificatos et ipsum Lossonczy ius et satisfactionem decernet. Vult Maiestas sua regia, ut Melchior Balassa in honori­bus Comitatuum Honthensis et Barsiensis juramentum more consueto ex nunc praestare debeat, super officiis eisdem fideli­ter, juste et recte gerendis, et super administratione justitiae sine favore, aut aliis affectibus, omnibus debita ; qui si id iussu Maiestatis suae non fecerit, eum in huiusmodi officiis non pa-

Next

/
Thumbnails
Contents