Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBERHEN. defensione ad triennium, tum vero ad generalem expeditionem contra hostem, de numeroso exercitu praestando, nec multo post Illustrissimum dominum Marchionem Brandenburgensem principem electorem etc. cum ingentibus copijs in Hungáriám expediuerint; ad quem quidem ducem etexercitum, pro oppu­gnanda ciuitate Pesth descendentem, constat principibus et statibus Imperij Romanj, que et quales copie cum sacratissime Romanorum Regie Maiestatis ac summi Pontificis, tum vero ex omnibus f'ere ordinibus et statibus Hungarie magno numero atque apparatu contiuxerint, quanta cum admiracione exter­norum omnium acies Hungarorum assidue sub obsessa vrbe cum hostibus congresse sint, vt facjle reliquie bellicosissimae na­cionis esse apparuerint. Et quamüis magna spes erat expugnandi Pesth, incep­tamque expedicionem, diuina ope, foeliciter conficiendi, per­spectum est tamen dominis principibus ac statibus Imperij, cum et Hungari et Italicus peditatus acriter prouincie insi­steudum esse instarent, exercitum tamen Imperialem conti­neri in officio diucius 11011 potuisse, atque ita re omni infecta, insequente nemine, pedem retulisse, adeoque multitudinem illám omnem breuissimo tempore dispersam esse et dissipa­tam, vt ne presidia quidem vlla in Regno sint ex ea relicta, triennisque illa instituta expeditio, vndecunque accidit, vix in trimestris spacij progressum euaserit exercitus. Quo quidem facto, hostibusque quo plus erant tanti exer­citus formidine perculsi, eo magis repentino eiusdem exercitus discessu irritatis et animis erectis, constat principibus ac sta­tibus Imperij, quanta rursum contencione, quibus precibus status atque ordines Hungarie egerint per literas ex conuentu proxima hyerne Posonij celebrato, ut sanctissimo suo decreto persistentes, principes ac status Imperij continuum praesidium in Hungaria tenerent, hostem curarent ex ea exterminandum, nec ab incoepto deterrerentur, quauis racione persuasum plane habentes, pacem et tranquillitatem suorum Regnorum et pro­uinciarum ex Hungaria conseruata pendere, intelligentesque Hungaros continuis bellis nimium iam attritos ac debilitatos proprijs viribus diucius non posse subsistere, eosdem, nisi de­serantur a quibus maximé defendi oportet, facturos more ma-

Next

/
Thumbnails
Contents