Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
1543. NOVEMBERBEN. 569 Neque uero obscurum est quibus coudicionibus, quamque dignitateet existimatione sua Regia alienis, tautuni pro bono publico, unioneque et quiete suorum fidelium, Maiestas sua superioribus anuis pacem cum serenissimo quoudam Joanne Rege iniuerit, quodque, illo paulo post extincto, parata fuerit Maiestas sua conditiones pacis serenissime Regine Yidue, et eius filio omni ex parte prestare, omnesque modos, omnes rationes tentauerit cuiii ipsa serenissima Regina et eius eonsiliariis, ne rursum ad arnia concurrere opus foret. Mauifesta sunt et illa alia, que sua Maiestas tum per internuncios ad priorem conuentum Nouozoliensem missos, tum coram, superiori anno Posonij, ipsa proposuit benigne fidelibus suis, planeque existimant et ipsi : nonuisi peccatis populi exigentibus (vti sua Maiestas prudenter recenset) tantas expeditiones, tanto Christianorum principum consensu et auxilio susceptas, superioribus annis frustra cecidisse. Quod autem Maiestas sua sacratissima estate quoque proxima, coactis fidelibus et subditis suis ex alijs Regnis et Prouintijs, personaliter ad defensionem Regni descendere diguata sit, in eo plane omnibus hominibus singularein suam benignitatem et patern am prope pietatem erga suos fideles latissime patefecit. Et licet Maiestas sua ab externis, quos secum habuit, impeclita, inceptam prouinciam persequi nequiuerit, preclaraque bene gerende rei occasio et recuperandi amissa, hac estate in Regno undecunque neglecta sit, hostibus nimirum eo tempore metu perculsis et in fugam concitatis, Arcibusque et locis paulo ante subactis leuibus admodum ac debilibus presidijs firmatis ; Nihilominus pro ista sua incredibili benignitate Maiestatis Regie fideles sui gratias immortales humilime agunt atque habent. Nam quod immerito ab externis obijceretur Posonij nullas Hungaroruni copias eo conuenisse, qua ratione uidebantur illi ulterius progrediendi mutasse consilium, etsi ibidem Posonij Maiestati Regie demoustratum est ab Iiis dominis, qui tum ibi erant, sie tarnen status atque ordines Regni communiter et nunc respondent: sese a Maiestate Regia proximo mense Augusto Nittriani et Jaurinum ad capitaneum genera-