Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBEKBEX. 5(37 Tributis et in alijs indebiti« arrestationibiis infestentur, suppli­cant Maiestati Yestre, nt eos ab eiusmodi indignis molestijs eliberare, et Tricesinias noviter erectas, potissimuni in Zepsy, Jazo, Warno, Meuezenseuff, Kysnymethy,, Nagmihal et alijs locis inconsvetis, Telonia quoque deponi facere dignetur. Supplicant etiam pro Civitate Eperies, ut Maiestas Vestra eos de summe restitutione assecurare, et Arcem Sowar, pro ea summa pignori eis datam, e manibus eorum excipere, et ei cui videbitur dare velit. Supplicatur Maiestati Vestre prescriptarum Civitatum nomine, ut vias versus Regnum Polonie occlusas aperiendas gratiose curare velit, et ut transitus Wratislaviam et Tessinum eis libere sine inpedimento pateat. Supplicant eedem Civitates, ne contra eorum libertates suis Camerarijs Maiestas Vestra eas detenere et molestarj in Comitijs, sicut anno preterito, nunc autem Nouisolij contigit, patiatur. Civitas Leutscboviensis supplicat, ut Maiestas Vestra civibus de Kesniark serio committat, ut deinceps nihil in pre­iuditium rerum Civitatis Leuchoviensis attentare presumant, signanter in causa depositionis merciuin. Et si ab eiusmodi conatibus desistere nollent, dignetur Maiestas Vestra Andree Báthory committere, ut in eos pro debito offitij sui animad­vertat. Supplicatur Maiestati Vestre, quod cum Georgius et Ioan­nes Poluczky causam quandam juridicam habeant in Mar­chionatu Moravie, que propter mortem ipsorum Advocati et alia impedimenta condescenderit, Maiestas Vestra dignetur committere, ut causam in suo statu relinquant, et ut in ea in prima Juditiorum suorum celebratione, citra ulteriorem dila­tionem, iustuni et equum juditium faciant ; quod et alioqui sta­tuta et decreta eorum exigant, quod videlicet alienigenis et externis ante omnes alios in causis eorum juditium et justiciam administrare debent. Rem supplicatur Maiestati Vestre, ut bona ad Episcopatum Waciensem pertinencia, nunc sub ditione Thurcarum existen­tia, possessiones videlicet Werewcze, Kalo et Pyspek Hatwana, ratione impensorum, quos Joannes Horwath Prefectus castri

Next

/
Thumbnails
Contents