Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

558 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS Articulus XVI. Ad praesentem autem tam neqessariam defensionem et equites alendos, omnium consensu est conclusum, vt singuli coloni et alii plebeae conditionis homines, siue inquilini sint, siue alii proprias domos habentes, quicunque res in valore sex florenorum liabuerint, dicentur, neque molendinatoribus, et id genus aliis libertinis, vlla exemptio ac libertás suffragari de­beat, nisi quorum domus hoc anno per Turcas exustae sunt. Artic u 1 u s XVII. Ecclesiarum Parochialium Plebani, Magistri capellarum, et altarium rectores, ad praesentem necessitatem, decimam partém prouentuum suorum contribuant, exigatque ab illis Dicator, veritate rei conscientiose cognita. Articulus XVIII. Cum Ciuitates liberae, pariter et montanae, ad suam et regni defensionem his temporibus certa praesidia equitum et peditum aluerint alantque, et praeterea Maiestati Regiae cer­tum subsidium eontribuerint, videtur eas aliis oneribus non esse grauandas. Articulus XIX. Quod si alicuius Comitatus contributio per potentes, aut violentos quospiam fuerit per vim ablata, huiusmodi contribu­tio a colonis exigi nequaquam debeat, sed a violentis illis erep­toribus exigatur, quos etiam domini Capitanei punire non negligant. Articulus XX. Dominis Capitaneis, quemadmodum et in priori Conuentu Nouizoliensi fűit ordinatum, de singulis Comitatibus, singuli centum floreni. in sortem salarii eorum soluantur, debeantque in salarium eorundiun Capitaneorum administrare subsidia et

Next

/
Thumbnails
Contents