Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.
48 A NYITRAI RKSZLEGES GYULES. vero pro presencium temporum racione et necessitatibus ipsorum quantum potuissent, et lioc ipsum dispensandum eo modo decrevissent, quo maximé et dicioni sue Maiestatis et ipsorum proprie saluti ae defensioni expedire vidissent. Quod habita fuisset racio Maiestatis sue in hoc maxima, vidisse siquidem eius* Maiestatis aulicos et servitores, qui que certum equorum Numerum ad seruitia sue Maiestatis alerent, postulare soluciouem ex Camera sue Maiestatis, Esse preterea Nazadistas, qui item solucionem efflagitarent, ob id visum fuisse istorum opera utendum esse, et eos tantisper donec ipsa contribucio duraret et se extenderet solvi debere ita, ut huius contribucionis pars magna ad eorum solucionem Converteretur, qui ad eius Maiestatem etiam alioquin pro solucione recurrerent, ut eius Maiestati perspicuum esse posset, sue imprimis Maiestatis respectu et fidelium defensionis causa hanc dic»m esse institutam. Nota. Verum hec ita colligata et comparata esse, ut si domini non contribuerent, neque Nobilitas esset contributura, et sic omnis racio clefensionis in irritum abiret, quando citra administrationem totalem defensio curari non posset contra hostes, qui se eciam modo parare dicuntur. Propterea Maiestati sue in persona omnium ijdem domini Nuncij supplicent humillime, ut eius Maiestas dignetur ordinacionem totam in articulos descriptam confirmare ratamque habere graciose, et mandare omnibus statibus in predictisComitatus existentibus, ut absque contradictione observare debeant. Et licet non defuturi putentur, quibus hec ordinacio piacere forsitan vix posset, arbitrari tarnen dominos ac Nobile s, quod tales propterea improbent ipsa statuta et ordinata, quod tales nollent fortassis administrare hanc dicam in manus eius, qui ad hoc designatus est, et per consequens neque tenere numerum gencium quem deberent, quoniam idem collector pecunie lustrare eciam gentes continue et recensere debebit. Quod si tarnen illi in causa erunt, quominus et exactio ipsa et ea que decreta sunt in effectum perducantur, et per hoc sine presidio hec terra hostibus diripienda obiiciatur: Maiestas sua illis, qui huic confusioni et publico detrimento occasionem dabunt, imputare dignetur, Et non Dominis ae Nobi-