Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

504 MAGYARORSZÁGI részleges GYŰLÉSEK 15-12- ós 1543-ban. XIII. 1543. Június 12. A magyar helytartótanácsnak Ferdinánd királyhoz intézett felterjesztése, a debreczeni részleges gyűlés tárgyában. Sacratissime Rex, domine clementissime. Fidelium servitiorum nostrorum huinillimam Commenda­tionem. Accepimus literas vestre Sacratissime Maiestatis, per Egregium dominum Michaelem Somlyay ad nos datas, simul cum literis scriptis ad dominos et comitatus partium jnferio­rum, pro Conuentu ad Debreczen liabendo, in festo Beatorum Petri et Pauli apostolomul. Quibus lectis et consyderatis, etsi haud omnino jmprobabatur, vt dominis et comitatibus vltra Tibiscum positis Conuentus jndiceretur, partim quidem pro exactione postremi subsidij, ad festum Beati Georgij iam pre­teriti per eos oblati, partim vero pro alijs negotijs publicis, et que ad Regni defensionem pertinerent tractandis, quantum sane per tempus liceret; non tarnen necesse esse videretur etiam in tali casu ad Conuentum eos dominos et nobiles con­uocare, qui citra Tibiscum jncolentes, vna nobiscum ac cum ceteris Maiestatis Vestre fidelibus tum subsidijs oíferendis, tum reliquis oneribus subeundis idem senserunt, seseque ad omnia seruitia Vestre Maiestatis exhibent paratos. Cum vero constans iam vbique fama sit, Thurcarum dominum cum valido exercitu iamiam in Hungáriám aduentare, et alioquin jn dies fere sin­gulos Nuntij illius apud fratrem Georgium agant, Iiis atque alijs de causis nulla ratione videtur etiam trans Tibiscum con­uentus hoc tempore commode haberi posse. Accedit ad hec, quod cum fráter Georgius et Thezaurarius et judex in illis locis supremus sit a Vestra Maiestate constitutus, hisque 110­minibus ac titulis videatur vndique ei non parum tribui, pre­sertim vero inter illos, nostro judicio nihil a Maiestate Vestra in eis partibus agi vel cum dominis vel cum comitatibus opor­tet, cui ille non jntersit solum, sed vnus quodammodo presit, quodque hactenus Maiestas Vestra fecit (quoquo ipse sit ani-

Next

/
Thumbnails
Contents