Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- ííS 1543-BAN. 489 scepit, id iuxta singularem nostram de se fidutiam et expecta­tionem porro facere et agere studeat, et quo deuotio tua tanto magis in proxime futuro conuentu res et negotia nostra, secundum conclusionem et oblationem in dieta Posoniensi paucis ante diebus finita per regnicolas factam, pariformiter dirigere et accomodare queat, opere pretium sane duximus ad deuotionem tuam exempluni articulorum conuentus Posonien­sis transniittere, quo intellectis illis apud reliquos istic status et regnicolas omnia in conformitatem ageret, et ad optatum finem perducere laboraret ; quod vt faciat, se identidem gra­tiose requirimus et liortanmr. Potuit autem deuotio tua ex proximis literis nostris facile intelligere, nos liaud quidquam negligere statuisse earum rerum omnium, que ad conseruatio­nem, eliberationemque prefati regni nostri pertinent, et in omnem sane partém dies noctesque enitemur, vt in tantis lie­cessitatibus et periculis, nedum Hungarie, sed toti Christiam­tati incumbentibus, offitio nostro satisfaciamus ; parati nimirum, non solum vniversas facultates nostras in eo impendere, sed et vitam si opus fuerit pro salute et tuitione fidelium regnico­larum nostrorum profundere. Ceterum pergrata est nobis dili­gentia illa deuotionis tue circa explorationem rerum Turcica­1*11111, de quibus nos continue certiores facit, et quia ejusmodi prescientia et indagatio de Turcarum conatibus magnum mo­meiitum habere videtur, ad res eo cautius et prudentius ge­rendás et disponendas : petiuius a deuotione tua, vt in hoc scribendi genere ceptam diligentiam suam continuet, et in ce­teris omnibus , quae ad istarum partium , vt supra diximus, propugnationem specteilt, debitam curam gerat, quod omni gracia et cleniencia nostra regia erga se recognoscemus. Datum Prune 29. Novembris 1542. Az irat élén: Fratri Georgio episcopo Varacliensi. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents