Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
462 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1542. NÓVEMBERBÉTÍ. et nuper oratoribus et commissarijs nostris, quos ad nouissima Imperij Comitia destinauimus, apud Imperij ordines, curanda signanter in mandatis dedimus) illa módis omnibus procuremns. Quemadmódum haec omnia a prefato oratore vestro, Agriensis Ecclesiae Praeposito, diffusius intelligere poteritis. Duximus autem haec vobis (quorum rebus quam optime consultum vere et ex animo cupimus), pro nostra erga vos singulari et sincera beneuolentia, ad literas vestras rescribenda; nihil dubitantes, quin illa in eam partém, qua a nobis proficiscuntur, nimirum optimam, sitis accepturi. Deus optimus maximus res vestras, et istius Regni Hungarici ac totius Christianitatis, pro sua immensa bonitate, clementer respicere, ac bene fortunare dignetur. Datum inCiuitate nostra Barcinona, die X. mensis Április, Anno Domini MDXXXXIII. Imperij nostri XXIIL et Regnorum nostrorum XXVIII. Carolus. Joh. Bernburger. Kicűl: Reuerendis, venerabilibus, magnificis, Nobilibus, Spectabilibus, Egregijs et circumspectis N. Prelatis, Baronibus, Nobilibus , ceterisque ordinibus et statibus Regni Hungarici, sincere nobis dilectis. (Eredetije a budai magyar királyi kamarai levéltárban.)