Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
456 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. tum vero ab hostibus communibus ereptam, pristinae restitueret quieti et incolumitati. Cumqne liqnido appareat conatus et Consilia Vestrae Majestatis in huné usque diem non aliorsum sane spectasse, quam ad salutem et conservationem, pacemque perpetuam in Regno, in Regni fidelibus et subditis suis parandam; resque ipsa semper indicaverit privatum commodum, privatumque emolumentum nullum a Maiestate Vestra, his tot tantisque laboribus et sumptibus quaesitani esse: ob haue Majestatis Vestrae pietatem in se singularem, fideles et subditi sui omnes maximas, quas possunt, gratias eidem agunt atque habent; vicissim, ut decet, cum omni debita submissione et fidelitate, ad omnia Mandata Vestrae Majestatis promptissimos se semper futuros, vitamque suam et liberorum, bona denique, fortunasque omnes in omne tempus eidem accepta relaturos profitentes. Porro, quod hac aestate, post varias ante susceptas expeditiones, ingenti a Majestate Vestra exercitu comparato, praeter omnium expectationem, res eum sortita sit exitum, quem videre omnibus licuit; ideoque sicut liactenus fecit Majestas Vestra, nihil pro salute et conservatione suorum fidelium praetermittens, rursus ad Imperialia Comitia profectionem parat, simul ad reliqua dominia ac provincias suas, pro confirmanda conclusione ea, quae de triennali subsidio superiori anno cum Majestate Vestra facta est, ut ineunte vere Generalis rursus expeditio capessi, hostiumve consilia praeveniri, et praeterea clades divino auxilio jam tandem reparari queant. Probatur magnopere fidelibus et subditis Majestatis Vestrae hoc consilium et liaee ipsius deliberatio, siquidem plane jam omnibus luce clarius liquet, esternis auxiliis ad Hungáriám ab imminentibus, et quae circumstant periculis eliberandam imprimis opus esse, quippe hostibus intra Regni viscera jam locatis, variisque rerum successibus majorem in modum elatis, et inexplebili alioqui dominandi cupiditate incensis, ad exeidium Hungarorum assidue erectis, intentisque et vigilantibus; Hungaris autem tot tantisque cladibus ac bellis civilibus jam pene confectis, haucl quaquam propriis duntaxat viribus, tantam belli molem, tantorumque hostium vim et impetum sustinere valentibus, qui si (quod Deus avertat) externa ope destituti in pote-