Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
446(3 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS nullo vnquam tempore deuoluantur. Vnde manifeste constat, numerum quoque militarium hominum, si ea res longius pergat in dies magis magisque diminuendum iri, quemadmodum etiam hactenus non mediocriter diminutus esse dignoscitur. Ideo statutum est, ne de caetero bona aliqua et iura possessionaria ad sacram buius Regni Coronam, consequenterque collationem Regiam quocunque titulo deuoluta, vel deuoluenda, ciuitatibus, oppidis, villis et alijs quibusuis communitatibus conferantur et inscribantur. Ea autem bona et iura possessionaria omnia, quae (vt praemissum est) ciuitatibus et oppidis per hos annos, post interitum dicti domini Ludouici Regis, titulo notae infideütatis, propter defectionem, adhaesionemque et partialitatem, factionemuc donata sunt et inscripta, per Comites et vniuersitates Nobilium Comitatuum eorum, in quibus talia bona adiacere fuerint comperta, iuxta constitutiouem Nouizoliensem, dominis eorum legitimis citra moram restituantur. Articulus XXXIV. Donationes autem, quas siue a Regia Maiestate , siue ab alijs dominis *) Vngariae regibus, ciuitates et oppida praescriptae suae Reipublicae hactenus iusto aliquo titulo obtinuerunt, suam perpetuam habeant virtutem. Articulus XXXV. Bona autem et iura possessionaria ciuitatum et oppidorum, quae ipsi tam ex nostra donatione, quam etiam praedecessorum nostrorum dominorum Hungáriáé regum, vel alio quocumque titulo possident , a corpore Comitatuum, in quibus adiacere dignoscuntur, nullo vnquam tempore diuellantur atque distrahantur, diuulsa autem et distracta si quae essent, quisque Comitum Parochialium in eo Comitatu, cui praeest, per omnia opportuna remedia restituat, et ad ea onera omnia, quae Comitatibus communi a erunt, praesertim vero ad solutionem Lucri Camerae Regiae et aliarum quarumcunque contributionum ac pecuniarum exercitualium, quae in commodum publi') A múzeumi kéziratban, kétségkivűl helyesebben, áll: „diuis