Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
444 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Judices Nobilium in omnibus Comitatibus,' facta iusta Ii mit actione, pauperes cum ditioribus coniungant, et iuxta vnius cunque facultatem, pro solutione huiusmodi equitum contributionem decernant. Articulus XXYI. Domini Praelati, Abbates, Praepositi, Capitula, Conuentus, ratione decimarum, bonorumque et personarum suarum, pro futura generali expeditione, ea onera, quae in constitutione Nouizoliensi expressa sunt, subire debeant. Articulus XXVII. Priuatarum veroEcclesiarumplebani, altarium et capellarum rectores et aliae personae Ecclesiasticae, decimam partém prouentuum suorum ad ipsam generalem expeditionem contribuere debeant. *) Ad taxationem autem huiusmodi contributionis in singulis comitatibus Ecclesiasticus quispiam per Prelatum Dioecesanum eligatur, et Dicatori Regiae Maiestatis adiungatur. Qui quidem Ecclesiasticus, Regio Dicatore praesente, ynamquamque personam Ecclesiasticam taxandam, ad conscientiae suae puritatem, de quantitate facultatis. suae diligenter interroget, interrogatumque tandem Dicator ipse Regius fideliter taxare debebit. Articulus XXVIII. Quantum vero ad iusticiae, aliasque Regni administrationes attinet, summe necessarium esset eligere Palatinum; id tamen cum in praesentia vei ex eo commode fieri nequeat, quod in Comitijs generalibus et non in partiéularibus, persuffragia omnium Statuum et Ordinum Regni Palatínus eligi sólet. Statutuin est, vt exnunc per suffragia omnium Statuum et Ordinum Regni, eligat Maiestas regia idoneum quempiam iudicem causarum, quae in praesentia Palatinali verti consueuerunt. Qui quidem iudex suum habeat vicegerentem et Protonotarium. ') Ezen pont az idézett múzeumi kéziratban lényegesen eltér, s így hangzik: „Priuatarum vero Ecclesiarum Plebani, Altarium et Capellarum Rectores, et aliae personae Ecclesiasticae beneficia non habentes, decimam partém pecuniarum, rerum item aurearum et argentearnm , aliarumque rerum et bonorum mobilium omnium ad ipsam generalem expeditionem contribuere debeant."