Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
442 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Regni rationem reddant; demptis tamen necessarijs expensis Comitatuum, siue ad legationes, siue ad alios quoscunque publicos vsus necessarios, qui post Dietam Nouizoliensem emersisse dinoscuntur, de voluntate ipsorum Comitatuum erogatis. Articulus XYIII. Ex hac autem ratione Camerarij ipsi, intellecta summa pecuniae, quae tam ex Dica praeterita vnius floreni, quam ex Sexagesima, Yigesimaque prouenire debuisset, eandem pecuniae summám, cum Regesto super lustratione equitum Dominorum et Nobilium ae aliorum possessionatorum, per egregium Franciscum de Kis Serien Magistrum Computorum Regiae Maiestatis confecto, diligenter conferantj subindeque exactius cognoscant, an Domini Praelati, Barones et Comitatus gentes suas in expeditione praeterita iuste vel iniuste tenuerint. Et si qui comperti fuerint gentes suas minus iuste tenuisse, eam pecuniam, quae ad id erogari debuisset, Regia Maiestas ab eis exigat, et ad publicam Regni necessitatem conuertat, Articulus XIX. Ad ipsam autem generalem expeditionem domini vtriusque ordinis et Nobiles colonos liabentes, cum suis equitibus, quos ratione vigesimae colonorum, iuxta Constitutionen! Nouizoliensem alere debent, penes personam Regiae Maiestatis, armis et equis bene instructi, sub poena generalis Decreti personaliter proficisei debebunt; ita tamen, ne sicut aestate proxima contigit, iutempestiue ad descendendum in campum compellantur et per hoc ne sumptibus iuutilibus grauentur. Articulus XX. In quacumque autem domo plures fratres indiuisi sunt, nisi valetudinarij ac senio confecti fuerint, hi qui ad bellum tum aetate tum viribus magis idonei fuerint , poena sub praemissa, eo proficiscantur. Articulus XXI. . , Cum autem in quibusdam Qomitatibus partium regni superiorum sint adhuc aliquae grauis armatúráé equitum reli-