Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.
36 A NYITRAI RKSZLEGES GYULES. Yocati fuerant ad eonventum hajusmődi domini et nobiles ac eeiam cives illi, qui ligám confederacionis jam antea confecerant, vt aut ipsi venirent, aut suos nuneios cum plena informacione mitterent; verum il lórum nuncij, ob brevitatem temporis, negarunt se certam informacionem habere potuisse; propterea, vt cum illis novi aliqui tractatus fiant, terminum certum constitui, meosque homines eo mittam, vt publica hec defensionis eura vno consilio rectius procederet. Scio quosdam cupere, vt vinculum illius confederacionis dissolveretur, attamen interim, dum Maiestas Vestra defensionis modum solidum jnveniet, nescio an expediat dissolutam esse illám confederacionem. Preterea ex comitatibus istis intelligo quosdam et inter alios Posoniensem, qui ad eonventum miserat suos homines, consensitque ad ea, que sunt conclusa, nunc quorundam inductione id agere velle, vt ex numero aliorum exemptus esset, nec ijs, que decreta et conclusa sunt, teneretur ; quod si Maiestas Vestra illis permiserit, futurum est, vt ceteri quo que comitatus sese retrahant, nec stent conclusis articulis, qui tamen non incommode possent servari, quoad generali conventu per Maiestatem Vestram indicto, cercior defensionis via jnveniretur; nihilominus si Maiestati Vestre videbitur, ita comprobet et ratos habeat articulos. Nos qui vna fuimus, alium modum defensionis quam istum jn eo conventu non potuimus reperire. Kivűl: Sacratissime Maiestati Regie, domino meo clementissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)