Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.
338 POZSONYI És BESZTEROZE1IÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. decernant, et in summa sese omnibus rebus parent et accingant, vt ad princípium mensis Április proxime futuri, quam possunt validissime et robustissime, pro suis viribus atque gentibus insurgere et auxilia sua cum nostris vnire et coniungere queant. Item, quod nunc absque mora ordinent inter se contributionem íieri, qua non solum gentes parentur et interteneantur, ad tutanda confinia locaque finitima, verum etiam cum eorum res, salus, defensio et vtilitas potissimum agatur, vna nobiscum passus et loca potiora in regno nostro Hungarie necessarijs munitionibűs prouicleri facere curent, et ad hoc sumptus, quibus opus est, ex generali contributione inter eos communiter constituenda suppeditent. Item, vt cogitent ordinem dare et constituere, vti circa stipendia Husaronibus, idque genus equitibus et militibus nationis eorurn danda sese aequo precio et mercede stipendiaria contentari permittant, nec praeter solitam illorum maiorem auctionem postulent. Item, vt ratione victualium, videlicet annone, omnisque generis frumenti, praesertim ordei et auene, nec non caruis et ijs similium, que ad victum spectant, talis ordinatio ab eis fiat, vt gentes militesque externi, et qui ex longinquis et remotissimis locis in auxilium ipsis veniunt, circa earum rerum pretium in emptione non grauentur, quin potius honesta et competenti mercede cousequi possint, quod valde vtile et proficuum erit ad futuram expeditionem continuandam; alioquin, si talia non fiant cum matúra et debita ordinatione, multa procul dubio incommoda et defectus inde sequerentur. Proinde, cum de effusissima voluntate, iugentique paterni animi nostri erga eos propensione certi esse debeant, et eorum potissimum salus agatur, vt qui quasi in faucibus crudelissimorum hostium positi sint, nos ob id non posse dubitare, quin vt fidelissimos subditos suique regis et propugnatoris observantes, et patrie studiosos decet, sese tali modo in satisfaciendo expectationi de se nostre, inque prouidendis iam dictis, aliisque rebus, que ad eorum defensionem spectant, vt maiorem in dies causam habeamus, illorum tuitioni et conser-