Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.
1537. NOVEMBERIJÉN. 35 35 IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. L 1537. November. A nyitrai részleges gyűlésen alkotott végzései'. Articuli, qui coiifecti sunt in diéta particulari, pro festő Beate Catherine virginis et martiris, de commissione et Mandato Sacratissime Romanorum, Hungarie et Bohemie etc. Regie Maiestatis Domini Nostri Clementissimi, per Spectabilem et Magnificum Dominum Comitem Alexium Thurzó de Bethlemffalwa, Judicem Curie et Locumtenentem Maiestatis Eius, Nittrie celebrata. Anno domini 1537. Cum palam sit omnibus Sacratissimam Regiam Maiestatem, Dominum Nostrum Clementissimum, in maioribus liberande et conservande patrie nostre rebus maximé occupatam esse, Nos, qui ob imminentia pericula, nonnisi ex Comitatibus Nittriensi, Barsensi, Honthensi, Posoniensi, Comaromiensi, Strigoniensi, Thrinciniensi et Moson, in presenciarum convenire potuimus, quatenus in tanto rerum discrimine fieri potuit, rebus Nostris mature prospicientes, contra domestieos patrie hostes ad defensionem Nostram communem, dicionumque Regie Maiestatis, in obediencia et iidelitate quam Eins Maiestati constanter observavimus, tuendam atque conservandam, sponte offerimus contribucionein floreni unius, modo et ordine consveto ubique per portás numerandam; et tandem necessitate postulante, tempore suo, dominus Locumtenens Regie Maiestatis rursum alium Nobis indicet Conventum, in quo, si contribucionem hanc utiliter clispensatam fore cognoverimus, pro viribus nostris. nobis ipsis non sumus defuturi.