Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.
328 POZSONYI KS BESZTEKÜZEISÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. illius Isabellam reginam viduam peculiares legatos nostros emandare, propterea vt verbis nostris intelligerent, nos pacis et concordie cum rege quondam Joanne inite tractatus et conditiones observare cupere. velleque omnia praestare, que iuxta earum tenorem ipsam reginam et íilium suum, ceteraque in kis contenta concernerent. Preterea, non praetermisisse omnibus et singulis totius regni Hungarie statibus et ordinibus successionis nostre jus per patentes literas nostras clementer insinuare et proponere, admonuisseque inprimis Serenissime regine consiliarios, vt fidei sue, nobis vigore literarum suarum promisse, satisfacientes, nobis in successione ad regnum Hungarie nullum negotium nullumue jmpedimentum vei ipsi facerent, vei ab alijs afferri paterentur. Manifestum autem esse, post liec ad nostri obedientiam fidelitatemque bonam magnatum, procerumque regni partem accesisse, qui sanis nimirum consilijs vsi, atque adeo prae oculis habentes pericula et calaniitates, quas ipsi regno et per Turcas et per factionum studia impendere videbant, facile nos, vti debebant, in regem et dominum suum recognouerint. Et quamvis quorundam Certorum liominum conatus alio potius respicere et declinare, quam inite concordie articulis satisfacere exploratum habebamus, nibilominus tamen nos illis omnem gráciám, liberalitatem, clementiamque nostram statim a principio benigne proponere et oíferre non dubitasse, quo eos ad vnionem, concordiamque regni, nec non ad nostri obedientiam, fidelitatemque reduceremus. Ex bis igitur supramemoratis ipsos regnicolas facile posse animaduertere, nos omnia prius lenitate, mansuetudine, precibus, monitis, adhortationibus atque in summa pacifica prorsus via tentare voluisse, nec non omnibus quibuscunque potuimus quietis et pacatis consilijs vsos fuisse, antequam ad arma expeditionemque aliquam descenderimus. Ex quo autem istorum liominum in ódium nostri concitatoruui nimiam obstinatiam nulla dementia gratiaque nostra proposita flecti posse sensissemus, et alioqui certum quasi periculum esse videremus, ne Turcarum viribus superuenientibus tam jnclytum et jncomparabile regnum, quod veluti vali-