Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.

1540. ÉS 1541-BEN. 295 minibus et intestinis incommodis amouendis eidem supplicare debeant: nos idein vna cum ipsis sedulo facturos esse recepi­nius. Imprjmisqne supplicant, vt Maiestas vestra ipsis capita­neum Vngarum decernere et dare velit, qui bona cuique sua per potentiores occupata restituat, et ipsos vna cum gentibus» quas quisque pro modulo facultatum et bonorum suorum, iuxta limitationem vicecomitum et judicum nobilium, seruare debebit, contra Tliurcas ducere possit, quique ipsos atque pauperes colonos a violencijs atque oppressionibus potentiorum tueatur, nouas et iniustas tributorum, tricesimarum et dicarum exactiones, quibus promiscue tam ipsi, quam pauperes colonj hactenus expilati et excoriati sunt, e medio tollat, et gentes tum ipsorum tum dominorum cuiuslibet nacionis, in omni expe­ditione vbique ita regat, ut non ex rapto et pauperum colono­rum despoliacione, ut ante hac, sed proprijs stipendijs viuant, ne pauperes oppressi cum gemitu vindictam diuinam super eos implorare, aut denique, quod iam certis in locis fieri audimus, ad Thurcarum potius presidia confugere cogantur, et vna cum illis contra patriam et proprios dominos pugnent; et de alijs que ijdem nuncij Maiestati vestre per supplicationem expo­lient etc. Quamuis autem non dubitamus, quin Maiestas vestra omnia non solum dementer exauditura et perpensura, sed etiam pro voto ipsorum graciosam ipsis relationem datura sit, tarnen nos quoque eidem sacratissime Maiestati vestre quam humilime supplicamus, ut qaemadmodum summa Semper cura et vigilancia subditorum suorum saluti et conseruationi intenta fuit, nunc cum in extremis iam periclitentur, et liostium rabiem atque interitum suum pre foribus in horas videant, eadem Maiestas vestra laborantibus mature succurrat, priusquam in­tereant , et dum adhuc spes aliqua defensionis superest , ne tandem serius quesita fuisse remedia videantur. Laboratur Ze­gedinj, Agrie, alijsque in locis, qui nunc auxilia a regnicolis per deuin et omnia sacra , diu noctuquc implorant , quibus si destituti in liostium potestatem deuenerint, tota hec regio breui desolabitur et hosti iamiam ingruenti preda futura est, cui ut Maiestas vestra preueniat, iterum atque iterum eandem obtestamur, promerituri, vna cum alijs fidelibus, de eadem Sa­cratissima Maiestate vestra, quam deus optimus perpetuo sal-

Next

/
Thumbnails
Contents