Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

276 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. per formám Breuis Breuium Euocacionum, inter Subditos ipsius Regie Maiestatis judicentur, ac decimo quinto die die] Dominice Rogacionum inchoentur, fiantqne Crisij, vel si metus causa, necessarium fuerit in loco tuciorj, similiter et Zágrábié. Additum quoque est ad articulum abduccionis Jobagionum, in dictis prioribus Articulis conscriptum, vt si quispiam alicuius Jobagionem, contra formám illius articuli, quocunque modo traduci facérét, vel traduceret, ex tunc talis Jobagio, contra seriem articulorum abductus, cum eodem onere, quo et Jobagio violenter detentus, videlicet cum solucione vigintj quinque Marcarum, quinquaginta florenos aurj facientes, cum omnibus rebus et bonis , quibus traductus fűit, per comites vel viceco­mites ac Judices Nobilium illi, cuius prefuerat, et vbi receptus fűit, restituantur; de dampnorum autem illacione, tempore huiusmodj indebite traduccionis, in bonis illius dominj, vbi violencia commissa est, illatoriun, iure procedendum erit. De Jobagionibns fugitiuis aliud est intelligendum. Nam vbi Jobagio fugitiuus reperirj poterit, debebit dominus aut Nobilis ille, in cuius bonis Jobagio reperietur, per Judicem nobilium ad restituendum huiuscemodj Jobagionem; *) qui si ammonitus Jobagionem restituere recusauerit, extunc in tali casu eciam Jobagiones fugitiui cum prescripto onere restitui debebunt. Preterea conclusum est, vt quotiescunque necessi­tas expostulauerit, siue Thurcj cum valido exercitu in regnum irruerent, siue Castrum aliquod obsiderent, ex tunc vniuersi Dominj et Nobiles per singula capita ad requisicionem Domi­norum Banorum, simul cum parte vel singulis colonis ipso­rum , insurgere et vnacum Dominis Banis hostj obuiare debeant; idque sub amissione bonorum suorum, si quis neglexerit, quorum bona domini Bani occupare et pro Regia Maiestate tenere debeant. (Egykorú példány a bécsi császári kamara levéltárában.) / ') Talán kihagyva „prouocari."

Next

/
Thumbnails
Contents