Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

273 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. statis, Dominosque Bános cum gentibus non contemnendis, nostrj in medium mittere dignata est, pernecessarium erat huic gentj de coinmeatu ac victualibus prouidere. Conclusum igitur est, vt de omnium, tam Dominorum, quam Nobilium bonis, penes nouissimam dicacionem, de singulo colono, sin­gulum vnum quartale, seu quarta pars cubuli Crisiensis farine Triticee, statim cum primum proclamatum fuerit, et signanter infra quintumdecimum diem a die proclamacionis, Crisium diuendendum importetur et administretur, vbi pro singula quarta farine vnusquisque a Magistro Prouentuum, habebit singulos viginti quinque denarios; durabit hoc precium pro hac dumtaxat vice; sed si opus fuerit maioribus victualibus, ex tunc pro secunda et alia vice noua debebit fierj estimacio. Conclusum eciam est, vt ad Castra quoque finitima, que iam bonis et prouentibus destituta sunt, victualia contribuan­tur, ad quorum subsidium similiter de omnium bonis et de singulo colono, penes eanclem vltimam dicacionem, singula vii a quarta frugum, aut milij, aut siliginis ; autmixture, preter omnem solucionem clebeat administrari; que quidem fruges de Comitatu warasdieusi et de planicie vicina fluuij Drawe, ad Rapronczam, de residua vero parte Regni ad Krysthaloocz, vel ad welyke, quo videlicet cuique comodius ducere visum fuerit, infra prescriptum quindecimum diem, a die Dominico Rogacionum computandum, importáré et ducere teneantur. Fruges autem istas, ad coníinia oblatas, Dominus Gaspar Er­nusth in Kaproncza, Dominus Franciscus Batthyany in Kry­sthalocz, et dominus Thomas Nadasdy Banus in Welyke, vnusquisque eorum per suum proprium hominem, vel ciuem, siue officialem, excipere et custodire teneantur, de quibus eam liabeant curam, vt suo tempore de omnibus racionem reddere iidem dominj valeant. De hijs autem frugibus Domini Bani ipsis Castris finitimis prouideant, prout illis visum fuerit, et necessitas postulauerit. Cum tandem eo tam deuentum sit, vt Tliurce plagiarij siue Martholoczij, totos fere montes, visceraque Regni ingressi sint, visum est, vt illis simili obstaculo resistatur; propterea ordinatum est, vt trecentj pedites plagiarij conducantur, et per integram estatem, atque eciam autumpnum conseruentur, Magyar Országgyűlési Emiékok. Ili 18

Next

/
Thumbnails
Contents