Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

275 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. conuerfcatur, et ab omnibus, cuiuscunque ordinis et conditio­nis fuerit, integre et fideliter persoluatur, et si aliqui tali ordi­nationi contraire attentarent, quod contra illos pena, de more regnorum istorum, proponatur, et per bános erga quoscunque, qui decretis non obtemperauerint, debita auimaduersione et punitione cum effectu procedatur. Preterea, etiam vnanimi consilio et deliberatione de mó­dis et vijs cogitent, quibus in maiori necessitate ingruente tor­menta belica , commeatus , victualia, aliaque jnstrumenta mi­litaria et munitiones conduci vehique possint, eo, quo opus fuerit, et quod currus et equos et id genus alia necessaria ita parata et disposita liabeant, vt cum eis in deputatis et desi­gnatis locis semper presto esse possint, idque sine aliqua con­tradictione faciant, cum inde multa sane commoda ad defensio­nem eorum prouenire possint, et contra, si neglexerint, incorn­parabilia mala. Item, si in aliquibus locis in regnis istis victualium copia superesset, vt diligenter ordinem et modum prescribant, quo colligatur in vnuin, vt ad primam necessitatem ad manum ha­beri, et ne per liostes diripi et aufferri possit. Item, ad necessarias exstructiones et munitiones, díversis in locis et ex tempore parandas, pro defensione et conserua­tione regnorum et populorum istorum, cum multa, requirantur, si velimus ea statim confici, nosque ad eiusmodi opera fabros et operarios designauerimus, magnopere necesse erit, vt ope­ras et labores quisque suos prestare curet, et in ea re, iuxta consilium et ordinationem capitanei, banorum et aliorum, qui ad hoc uegocij per nos deputabantnr, obedientes et promptos sese exhíbeant, ne pro bono et tuitione illorum surgentes structure atque opera, ipsorum negligentia, impediantur, quo­minus perfici possint. Et in summa, ita se omnibus rebus parent et accíngant, vt cum necessitas postulauerit, quam possunt validissime et ro­bilstissime insurgere , et auxilia sua vnire et coniungere que­ant, cum eiusmodi nimirum ordine, vt statim ad banorum co­pias et castra confluant, et pátriám, liberos, vxores, fortunas­que suas ex hostium failcibils totis viribus eripere contendant. Nos enim egregiam operám adhibere, declarent ijdem

Next

/
Thumbnails
Contents