Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 261 / sedis, quibus similiter de expensis providendum erat. Itaque impositae sunt pecuniae fumales decem denariorum, ut de om­uium, tam dominorum, quam Nobilium bonis, ac etiam a No­bilibus unius sessionis, iuxta numerám novissimae dicationis exigantur, et ad manus dominorum Vicebanorum administren­tur. Domini autem Yicebani, de eisdem pecuniis fumalibus, solvant Magnifico domino Francisco Batthyani ducentos et sedecim florenos, quibus eidem in sortem illarum expensarum suarum, quas anno praeterito in legatione nostra ad Regiam Maiestatem missus exponere fűit coactus, debitores extitera­mus. Similiter Oratoribus, qui nuper ad Gerecz, ad Regiam Maiestatem profecti erant, singulo eorum florenos decem. As­sessoribus vero et Judicibus Nobilium, qui in iudiciis mane­bunt, singulis eorum, pro singula hebdomada duos florenos solvant. Residuum autem pecuniarum conservent ad alias ne­cessitates Regni. Et quod iuxta commissionem et voluntatem Regiae Maiestatis, ab Egregio Emerico Bradacli, de universis Regni proventibus, cuiuscunque generis fuerint, anno proxime elapso ad manus suas administratis, iusta ratio recipiatur. Ad quam recipiendam, electi sunt Joannes Golecz de Zotezka, et Stephanus Praschoczi, ut ad diem et locum, per Spectabilem et Magnificum dominum Tliomam de Nadasd Banum , prefigen­dum accedere et ipsam rationem recipere debeant, quo et Regia Maiestas hominem suae Maiestatis missura est. Articulus XXVI. Moneta omnis generis in suo valore currat et recipiatur, cruciferi quoque septuaginta quinque pro uno floreno, et grossi quatuor cruciferorum similiter pro sedecim Viennensibus reci­piantur. Victualia. í In Weröcze denar. 25 Haidona \ In Újudvar 32 / In Welike 32 Czirek 20 Pinta vini infra Quadragesimam ....... dénár. 2 Bos unus arabilis floren. 12 Yacca mulgibilis » 2

Next

/
Thumbnails
Contents