Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 259 / tium injuriis, admisit et perpetravit, sicuti eis omnibus satis superque compertissimum esset ; adeo, ut nefas esse duxerimus suam audaeiam, minasque, ad ruinam subditorum nostrorum tendentes, diutíus tolerare, suisque flagitiis conniuere, cum jactura et damno fidelium nostrorum, qui ab homine isto neque tuti, neque securi unquam esse potuerint. Quibus rebus aces­serit etiam hoc, quod vere timendum erat, ne pro sua natura et consuetudine, quippe qui non semel, dum ejus libidini et iniquo desyderio obstitimus, a fidelitate nostra desciscere, seque cum adversariis liostris conjungere velle pal am cominatus est, usque adeo, ut illum amplissimis Semper pollicitacionibus a suo nephario proposito retrahere necesse fuerit, etiam hoc tempore vel cum Valentino Tereck, in pernitiem istorum reg­norum, conspiraret, vel alioquin ad partes adversarii nostri concedens, totam rempublicam perturbaret. Quo factum est, ut illum, nihil nisi minas atrocitatemque spirantem, in custodiam duci jure quidem merito debere, idque non absque consilio suasuque unanimi eorum, qui a regnicolis istis acl nos oratores missi fuere, arbitrati simus, eamque rem omnibus probatum iri minime dubitemus. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) XIX. 1588. Január 6. • A tótországi rendeli Jcőrösi gyűlésén alkotott törvényezikkek. Constitutionen in Congregatione generali universitatis Do­minorum et Nobilium Regni Sclavoniae, pro festő Epiphania­rum Domini, anno eiusdem M. D. XXXVIII. Crisii eelebrata^ editae. Articulus I. Imprimis obtulimusSacratissimae Regiae Maiestati, domino nostro gratiosissimo, subsidium duorum florenorum per auni circulum, in duobus terminis, de omnium bonis persolvendis; ita, 'üt si Maiestati suae visum fuerit, faciat denuo Regnum dicare, et

Next

/
Thumbnails
Contents