Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HOHVÁT- KS TÓTORSZÁRI (ÍYIJLÉSEK. 1537—1540. 239 quam per alios potentes, nam alioqui, eciamsi a nullis hostibus externis vexaremur, impossibile est regnum stare posse. Quarto, Vestra Maiestas faciat eos contentare, qui per nonnullos sunt intollerabilibus damnis, in personis, bonis et rebus affecti, et, quod majus est, multorum patres, fratres et amicj crudelissime, non solum rebus et bonis, verum eciam vita privati sunt ; sicut Vestra Sacratissima Maiestas cognoscet, dum in omnibus Judicium administraverit. Ejusdem Vestre Sacratissime Maiestatis fideles prelati, barones et nobiles oratores regnorum Croacie et Sclavonie. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) XIV. 1537. November. A tótorszáyi rendek követeinek, Ferdinánd királyhoz intézett, második felterjesztése. Ut vestra Maiestas faciat proclamare dietam in regno Sclavonie, ad quam mittat oratores suos pro subsidio petendo, qua in re nos non deficiemus agere, ut vestra Maiestas voti compos fiat. Ut vestra Maiestas talem dicatorem preliciat in regno Sclavonie, ne, tam in connumeranda, quam exigenda dica, damnum paciatur; tum etiam, ut ex dicatore possit vestra Maiestas intelligere, quantus numerus equitum complebitur, dando de quibuslibet triginta sex jobagionibus unum equitem, Ut vestra Maiestas preficiat in capitaneum nazadistarum dominum Balthasarum Banffy, cuius consilio vestra Maiestas plures vaivodas, centuriones et decuriones his, quos vestra Maiestas habet, conducere faciat. Ut Maiestas vestra dignetur nos de illo principaliori arti­ticulo, videlicet de restituendis bonis omnium, per quoscumque occupatis, generosam relationem facere. Postremo, quod vestra Maiestas dignata est nobis respon­dere: velle absque mora in medium nostri bános creare et

Next

/
Thumbnails
Contents