Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

IIOliVÁT- ÉS TÓTOKSZÁÜI (iVŰLÉSEK. 1537 —1540. 231 equites levis armature conduci debent, videmus, quo pacto Maiestas Vestra uunc mutare posset illud stipendium, quo a principio regiminis sui Maiestas Vestre vsa est in conducen­dis et solvendis levis armature equitibus, licet illi, qui a Maie­state Vestre liabent salaria, tenentur singulis mensibus ad quemlibet equum contenti esse duobus florenis; nam, vt audi­mus, Veneti proclamant stipendia ad quemlibet equum per sex florenos, et vltra lioc prebenda equis ipsorum; preterea a Joan­nistis quoque, vt audimus, sollicitantur, et vltra hoc permittunt ipsis predam liberam in regno Maiestatis Vestre; propterea non videmus, quod Maiestas Vestra hoc tempore posset dimi­ntiere stipendium, alioqui periculum esset, ne Maiestas Vestra in equitibus levis armature defectum paciatur, nam partim ad Venetos se conferent, partim ad Joaimem, partim malebunt se domi continere, quam minori precio militari veluti pedites, nam vni peditum dantur floreni tres denarij vigintj ; cogitare autem poterit Maiestas Vestra, si minori impensa vnus eques perveniet, quam vnus pedester. Accedit eo, quod omnia sunt cariora foro, quam integro et vnito regno erant, nam eo tem­pore militares versabantur in confinibus, vbi eciam non parum lucri liabebant, quo sese iuuabant; non videtur autem nobis, quod Maiestas Vestra possit, stantibus sic rebus, facere mutacio­nem in stipendijs, sed dum Maiestas Vestra liberabit et vnietre­gnum, poterit tunc de his communiter commode concludere, qua in re et nos et ceteri domini stabimus penes Maiestatem Vestram, nam et nobis, qui post Maiestatem Vestram gentes tenemus, satis graue est maiori stipendio servitores teuere, quam olim teneban­tur, sed non possumus aliud facere, propter rationemtemporis. Sed Maiestas Vestra habet in educendis in aciem equiti­bus majorem commoditatem, quam nemo principum Christia­noriun in toto orbe terrarum; nam si Maiestas Vestra perso­naliter in aliquam expeditionem proficiscetur, tenentur cum Maiestate Vestra, proprijs ipsorum expensis, vniversi prelatj, barones et nobiles, per singula capita , in expeditionem profi­cisci, et durante expeditione militari. Hec premissa, ad articu­los per Maiestatem Vestram nobis porrectos , visa sunt nobis. Postremo, ex quo videmus Maiestatem Vestram absque continuo bello, propter continuas hostium incursiones, imo

Next

/
Thumbnails
Contents