Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

I HORVÁT- KS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537 -1540. 229 fíuminibus mitterent Turci aliquot milíia hominum et eas com­burrerent, dissecarent, et sie judicamus apud nos difficulter et magnis impensis, magnoque periculo, ne perirent hujusmodi naves, fieri posse. Sed consulimus Maiestati Vestre, vt hujus­modi naves í'aciat disponere in provincijs suis, penes fluuios Dravi, Saui et Mure, vbi et lignis abiegnis et asseribus, mo­lendinisque ac servis et magistris Maiestas Vestra abundat, et levioribus impensis parari possunt, et eciam absque periculo ibidem, vsque dum erunt necessarie, poterunt conservarj , et tandem quo opus erit deduci. Vbi autem querit Maiestas Vestra, quantus numerus inili­tum in naves imponi debeat: in priori articulo diximus, Maie­statem Vestram debere, si non majores, saltem pares vires in aqua habere, sicut hostis Maiestatis Vestre, ex lioc conijcere potest Maiestas Vestra, quot navibus opus erit, et quantus nu­merus militum ad eas imponendus sit. Vbi querit Maiestas Vestra, vbi conscribj et vnde conduci milites debeant: Maiestas Vestra penes flumina Danubij, Saui et Drauj sufficientas nazadistas habere poterit, modo deputet ad hoc idoneos et fidos ac speciales homines et tempestiue. Vbi querit Maiestas Vestra, cujusmodi presidia, quibus in locis maximé opportunis collocari debeant : respondimus in priori articulo, quanto presidio nunc, hoc est hac hijeme, opus esse iudicamus; vbi autem collocarj debebunt, retulimus do­mino Jwrysyth adhuc in Dombrensi congregacione. Vbi querit Maiestas Vestra, quo acies educi debebunt: ad hec Maiestatem Vestram docebit tempus et modus belligerendj adversarij sui. Ad terciam propositionem, vbi querit Maiestas Vestra, quo pacto perfici possit, ne victualia desint ad expeditionem neces­saria: videtur nobis, quod victualia sufficientia, ad futuram ge­neralem expeditionem, in regnis Sclavonie et Croacie haberi non possunt, cum propter preteritam expeditionem, tum vero propter modernuni parciale bellum, quod Maiestas Vestra de­bebit vsque ad futuram expeditionem in regnis Sclavonie et Croacie teuere, ad quod bellum non parva quantitas victualium hac hyeme consumetur. Preterea, tum propter progressionem preterite expeditionis, tum propter desolationes a Turcis fac-

Next

/
Thumbnails
Contents