Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. etiam summa necessitas exposcat, vt pro communi Maiestatis Sue, suorumque reguorum et dominiorum vsu, commodo, inevitabilique exigentia, provisiones dehinc fiant in omnes partes idoneae, oportunae, exquisitaeque, quibus quaeque ingruentes tempestates, difficultates, jncommoditatesque qualescunque depelli, extinguique possint; ad quod assequendum et perficiendum Maiestas Sua omnem paternam et fidelem opem auxiliumque suum pro virili adhibere gratiose propensa et jnclinata existit. Maiestas igitur Sua opere pretium censuit, vt super ejusmodi provisionibus et remedijs consultandis, matureque tractandis sese in propria persona ad fideles subditos suos, qui istis malis propinquiores essent, conferret, et ob eam causam huc potissimum Maiestas Sua prof'eeta est, vbi jam cum istarum provintiarum suarum subditis et fidelibus, de futuro auxilio, provisionibusque tractandi jnitium fecit, jndubie sperans, se proficuam expeditionem et non aspernenda subsidia ex istis ducatibus suis obtenturam. Quoniam vero Sclavonia ipsa, jam veluti clypeus, jmmanissimorum hostium continuis jaculis, propositus, Turcormn jmpressionibus omnium maximé objecta conspicitur, quoque his periculis, calamitatibusque vicinior est, eo magis auxilio protectioneque egere videtur; hinc est, quod Maiestati Regie summe necessarium, expediensque visum fűit, cum illis veluti nuntijs ac mandatarijs omnium statuum praefati regni Sclavoniae, plena nimirum facultate et potestate suffultis, paterne et confidenter loqui, agereque. Primum videlicet, quomodo, quaque via tani praesentibus, quam futuris Turcharum vexationibus, depopulationibusque occurrendum, regnumque illud ac cetera Maiestatis Suae döminia ab illorum jmpetu praeservanda, tuendaque sint; super qua re Maiestas Sua Regia jnprimis eorum opinionem, fideleque consilium et sententiam intelligere cupit et postulat; nempe, quibus rationibus istiusmodi dif'ficultatibus, eorum auxilio, commodissime obviari posse censeant, ita, vt per se ipsos, tanquam periculis propinquiores, omni oportuniori, quo fieri potest, modo, impendentia sibi mala propulsentur. Deinde, cum in proxima superiori expeditione varij defectus, erroresque, qui speratum feliciorem belli successum jm-