Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. IX. 1537, November 7. Ferdinánd király biztosainak jelentése, a tótországi rendek dombrói gyűléséről. Serenissime ac potentissime rex, domine clementissime. Etsi Vestra Regia Maiestas nobiscum Magnificos dominos Fran­ciscum de Bathyan et Lucám Zekl, ad ea, que nunc hic in Dom­brow celebrata sunt, coniitia commissarios nomine Sue Maie­statis esse voluit, tarnen cum ipsorum neuter comparuerit, Sor­sán ob id, quod neutrj ejus rej causa a Vestra Regia Maiestate scriptum sit, vel non satis in tempore, quod etiam dominus Lucas Zekl, a me Nicoiao Juritsyth, cum suis levis armature equitibus jam dudum in Werewcze expeditus est, ad confinium ibidem hujus regni Sclavonie tutationem; egimus igitur niliilo­minus nos herj, omni diligentia, studioque ea coram domi­norum regnicolarum vniversitate, que a vestra regia Maiestate in mandatis habuimus, juxta videlicet Vestre Regie Maiestatis instructionem , et viva voce, et scriptis datam, que omnia ac singula a nobis ita proposita et acta sese omnes profecto re­gnicole plane obedienter et benevole obtulerunt, neque me­diocrj affecti sunt gaudio, cum, post proxime perpessum illum calamitosum casum, tarn paternam et Meiern defensionis, con­servationisque suj consolationem intellexerint, qua in re, ne sibi ipsi deesse, vel minus id prestare velle videantur, quod a Regia Maiestate Vestra postulatur, vltroque offertur, pro sua ipsorum omnium scilicet maximé salute, delegerunt igitur Gracium ad Vestram Regiam Maiestatem suo nomine et loco mittendos eos dominos et regnicolas , quorum nomina in ad­juncta hic scheda, annotata sunt; atque adeo vere Vestre Re­gie Maiestati scribere possumus: regnicolas quosque in Vestram Regiam Maiestatem fideliter et syncere affectos esse. Quantum quidem et privatim tarn ante a, quam in publico conventu Vestre Regie Maiestatis voluntatem et mandata proposuimus, cum potioribus quibusque agere non intermisimus, et postea

Next

/
Thumbnails
Contents