Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. etiam niultos reges, principes, potentatesque Christian os ad eandem confederationem accessuros, jn quo assequendo, quantum in uostra cura, opera, laboreque positum sit, sedulo adnisuri simus, ex quibus omnibus nihil aliud certius expectari possit, quam quod Turcha vires et potentiam suam in multas partes dividere cogetur, cum ex pluribus locis dominia, ditionemque suam, a potentissimis christianis principibus, contractis vndequaque robustissimis copijs, mari terraque invasum iri, seque ac suos oppugnari, conterique sentiet, ita, vt quasi jmpossibile sibi futurum sit, suam potentiam adversus regna et dominia nostra pleno marté convertere; cui accedat, quod non minus idem Turcha cum Sophy rege Persarum, qui procul dubio bellicosissimo gentis sue exercitu tirannum illum viKliquaque opprimere, pessundareque adnitetur, sicuti nunc quidem totis viribus in eo versari pro certo refertur, agere habebit, pro qua re etiam Maiestas Cesarea dictum Sophy vehementer sollicitare non intermittat; qua ex re, vltra predicta, multa alia commoda nasci possint, primum, quod Turcha, dissipatis viribus suis, minus regno nostro Sclavonie nociturus sit, deinde, quod viciniores illi populi multo lubentius, alacriorique animo auxilia subministrabunt, postremo, quia per dictam confederationem partes ille nedűm tueri, verum et in bona quiete, tranquillitateque facilius retineri et conservari, tum vero aclempta christianitatis loca, nunc in manibus Turcharum existentia, recuperari queant; ad quod omnes opes, fortunas, facultates, corpus denique et vitam nostram exponere jnclinatissimi simus; et cum tot commoditates, ex divina grácia, einer serint, dignum et justum esse, ut non tantum, qui in confinibus degentes, periculis proximiores sunt, verum etiam remotiores incendantur jmmenso studio conferendi, pro sua quisque portioné, expectata subsidia, maxime oblata tum oportuna occasione rerum bene gerendarum, que nullo modo pretermittenda sit; presertim, cum justum (?) illud operis vsque adeo vtilis et salutaris vniuscujusque diligentia, operaque promptissima ita vrgeri debere existimemus, ne per socordiam et negligentiam rursus disrumpatur ; nos etenim toto pectore in hoc jnvigilaturos, vt optimos quosque fructus istius regni nostri fidelibus subditis, simul et alijs provintijs nostris, ex prefate