Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
214 HORVÁT- ÉS TOTOKSZÁGI GYŰLÉSEK- 1537—1540. provintiarum nostrarum Stirie, Carinthie, Carniole et comitatus Goritie status convocasse, ne ulluni tempus, de necessarijs remedijs tractandi, amitteremus; quibuscum omnibus de rebus, que ad supprimendas presentes difficultates, opus^ sint, totis viribus, agere decreverimus; et cum ob eas causas, tum etiam, vt omnia, que huc spectant, tempestivius fierent, nosque temporis commoditatem majorem lucrifacere possemus? adductos fuisse ad jndicendum conventum et dietam illam in regno nostro Sclavonie, tarn prepropere, quo cum eis, tanquam ijs, qui periculo magis expositi essent, nomine nostro, tractaretur, ita, vt que jnprimis expedire, necessariaque esse, ad amoliendas quascunque presentium rerum jncommoditates, viderentur, de ijs latius consultari, deliberari, decernique posset ; et quia ipsimet facile animadverterent, quantopere tarn illorum, quam nostra intersit, vt, sine omni dilatione, ad lucrifaciendum tempus, matura consilia capiantur, quantumque commodi et vtilitatis eisdem inde provenire queat, dicti consiliarij et commissarij nostri, omnibus melioribus rationibus et causis, quos sciunt et possunt, in medium adductis, et propositis, prefatos status, ordinesque, serio et quam accuratissime, verbis nostris, requirere, et ab eis postulare debent? vt, vnamini consensu, aliquos potiores et primores inter sese eligant, quos, cum plenissima facultate et potestate, amplissimisque mandatis suffultos, ad nos Gratiam mittant, ita, vt in die sancti Martinj, vel paulo post, ibidem nobis presto esse queant ; quo eisdem paternam curam et cogitatus nostros, salutariaque proposita et consiliorum nostrorum rationes patefacere, et cum illis, non minus atque ceteris provintialibus nostris, eodem vocatis, deliberare et concludere possimus quemadmodum nunc et posthac Turcharum potentie resisti oporteat, et quicquid ita, pro communi bono et clefensione ab eis statútum, decretum et conclusum fuerit, jd omne, absque vlla contradictione, excusationeue, ceteri non modo gratum, ratum, firmumque liabeant, verum etiam executioni demandare et conficere quamprimum curent; presertim, cum optime sperandum et expectandum sit, ex ejusmodi necessarijs tractationibus non paucos, neque exiguos fructus emanaturos ; primo, quod regnum Sclavonie, ejusque vniversi jncole et fideles